Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/152

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

<lissolutns, cujus non occupationibus aliqua species severitatis insideat1 ? otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam, stupra , luxum conferebant, quum seriarum laxamenta curarum vitiorum contentione supplerent ?

LXXXIII. Habet hoc primum magna fortuna , quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur ; principum vero non modo domos, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famæ proponit atque explicat. Sed tibi,Cæsar, nihilaccommoda- lius fuerit ad gloriam, quam penitus inspici. Sunt quidem præclara quæ in publicum profers, sed non minora ea quæ limine tenes. Est magnificum, quod te ab omni contagione vitiorum reprimis ac revocas ; sed magni- 3 licentius, quod tuos. Quanto enim magis arduum est alios praestare quam se , tanto laudabilius quod, quum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui effecisti. 4 Mullis illustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor assumpta , aut retenta patientius : ita foris claros domestica destruebat infamia ; et, ne maximi cives haberentur, hoc efficiebat, quod mariti minores erant. /> Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius ? quid antiquius ? Xonne, si pontifici maximo deligenda sit conjux, aut hanc aut similem ( ubi est G autem similis ?) elegerit ? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua nisi gaudium vindicat ! quam constanter non potentiam tuam, sed ipsum te reveretur ! Idem estis invicem quod fuistis : probatis exæquo, nihilque vobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis quam bene uter- 7 que vestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu ! quam parca comitatu ! quam civilis incessu ! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit ; nam uxo-y ri sufficit obsequii gloria. An , quum videat quam te ». Sic regius 78io. Duo alii : insidat. Eâit. S. G. losidiat. Jam Sckicartz bene dedit insideat. Schcrfcr : incidat ; quod tamen damnat Ernesti.