Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/26

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

concussa respublica, ruensque imperium super imperatorem imperatoris tibi voce delatum est. Imploratus adoptione et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem patriæ ferendam revocari solebant. Ita filius ac parens, uno eodemque momento, rem maximam invicem praestitistis : ille libi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aevi pro munere tanto paria accipiendo fecisti, immo ultro dantem obligasti ; communicato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est.

VII. O novum atque inauditum ad principatum iter ! non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas, alienus timor principem fccil. Videaris licet quod est amplissimum consecutus inter homines ; felicius tamen erat illud quod reliquisti : sub bono principe privatus esse desiisti. Assumptus es in laborum curarumque consortium ; nec te læta et prospera stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam eam compulerunt : suscepisti imperium, postquam alium suscepti poenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, altereligere. Itaqueadoptaluses non, ut prius alius atque alius, in gratiam uxoris : adscivil enim te lilium non vitricus, sed princeps ; eodemque animo divus Nerva paler tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter filium assumi, si assumatur a principe. An senatum populumque romanum, exercitus, provincias, socios transmissurus uni, successorem e sinu uxoris accipias ? summæque potestatis heredem tantum intra domum tuam quæras ? non per totam civitatem circumferas oculos ; et hunc tibi proximum, hunc conjunctissimum existimes, quem optimum, quem diis simillimum inveneris ? Imperaturus ornnie bus ebgi debet ex omnibus. Non enim servulis luis dominum, ut possis esse contentus quasi necessario herede, sed principem civibus daturus es imperator.