Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/28

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Superbum istud et regium, uisi adoptes eum quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc Nêrva, nihil arbitratus intéressé genueris an elegeris, si perinde sine judicio adoptentur liberi, ac nascuntur ; nisi tamen quod æquiore animo ferunt homines quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male elegit.

VIII. Sedulo ergo vitavit hunc casum, nec judicia hominum, sed deorum etiam in consilium assumpsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo, nec ante genialem torum, sed ante pulvinar Jovis optimi maximi, adoptio peracta est ; qua tandem non servitus nostra, sed libertas, et salus, et securitas fundabatur. Sibi enim vindicaverunt dii gloriam illam ; horum opus, horum illud imperium ; Nerva tantum minister fuit : utique[1] qui adoptaret tam paruit, quam tu qui adoptabaris. Allata erat ex Pannonia laurea, id agentibus diis ut invicti imperatoris exortum victoriæ insigne decoraret. Hanc imperator Nerva in gremio Jovis collocarat, quum repente solito major et augustior, advocata hominum concione deorumque, te filium sibi, hoc est, unicum auxilium fessis rebus assumpsit. Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria lætus (nam quantulum refert deponas an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est !), non secus ac præsenti tibi innixus, tuis humeris se patriamque sustentans, tua juventa, tuo robore invaluit ! Slalim consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud fuit, sed adoptati ; atque adeo temere fecerat Nerva, si adoptasset alium. Oblitine sumus ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit ? Irritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est, ut dare posset imperium imperator qui reverentiam, amiserat, auctoritate ejus effectum esse qui dabatur ?

  1. Sie Schwartz, Ern., Schæf. — Giertg : uterque.