Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/30

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Simul filius, simul Cæsar, mo imperator et consors tribunitiæ potestatis, et omnia pariter et slatim factus es, quæ proxime parens verus tantum in alterum filium contulit.

IX. Magnum hoc tuæ moderationis indicium, quod non solum successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti. Na#n successor, etiamsi nolis, habenis dus est ; non est habendus socius, nisi velis. Credentne posteri, patricio, el consulari, et triumphali patre genitum, quum fortissimum, amplissimum, amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non abexercitu factum ; eidem, quum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum ; nihil ipsum, ut imperator fieret agitasse, nihil fecisse, nisi quod meruit et paruit ? Paruisti enim, Cæsar, et ad principatum obsequio pervenisti ; nihilque magis a te subjecti animo factum est, quam quod imperare coepisti. Jam Cæsar, jam imperator, jam Germanicus, absens el ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, privatus. Magnum videretur si dicerem. Nescisti te imperatorem futurum : eras imperator, et esse te nesciebas. Ut vero ad te fortunæ tuæ nuncius venit, malebas quidem hoc esse quod fueras, sed non erat liberum. Annon obsequereris principi civis, legatus imperatori, filius patri ? Ubi deinde disciplina ? ubi mos a majoribus traditus, quodcunque imperator munus injungeret, æquo animo paratoque subeundi ? Quid enim si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret ? Eodem illum uti jure [posse] putes, quum ad imperium revocet, quo sit usus, quum ad exercitum miserit ; nihilque intéressé, ire legatum, an redire principem jubeat, nisi quod major sil obsequii gloria in eo quod quis minus velit.

X. Augebat auctoritatem jubentis in summum discrimen auctoritas ejus adducta ; utque magis parendum imperanti putares efficiebatur eo, quod ab aliis minus parebatur, Ad hoc, audiebas senatus populique consen-