Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/32

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

sum. Non unius Nervae judicium illud, illa electio fuit ; nam qui ubique sunt homines, hoc idem votis expetebant : ille tantum jure principis’occupavit, primusque fecit quod omnes facturi erant ! Nec hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuisset antequamTieret. At quo, dii boni, temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus es ! Imperator tu titulis, et imaginibus, et signis, ceterum modestia, labore, vigilantia, dux, et legatus, et miles ; quum jam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires ; neque’Aliud tibi ex illa adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium assereres, longamque huic nomini aetatem, longam gloriarn prei carere. Jam te providentia deorum primum in locum provexerat ; tu adhuc in secundo resistere, atque etiam senescere optabas ; privatus tibi videbaris, quandiu imperator et alius esset. Audita sunt vota’tua, sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit ; quem dii coelo vindicaverunt, ne quid, post illud divinum et immortale factum, mortale faceret N^deberi quippe maximo operi hanc[1] venerationem, ut novissimum esset, auctoremque ejus statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur an illud jam deus fecisset. Ita ille, nullo magis nomine publicus parens quam quia tuus, ingens gloiia, iugensque fama, quum abunde expertus esset quam bene humeris tuis / sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit ; eo ipso carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat ne desideraretur.

XI. Quem tu lacrymis primum, ita ut filium decuit, mox templis honestasti ; non imitatus illos qui hoc idem, sed alia mente, fecerunt. Dicavit coelo Tiberius Augustum, sed ut majestatis crimen induceret ; Claudium Nero, sed ut irrideret ; Vespasianum Titus, Domitianus Titum ; sed ille, ut dei filius, hic, ut frater

  1. Quidam : hanc quoque venerationem.