Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/52

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

quisquis accessit ; linemque sermoni suus cuique pudor, •i non tua superbia, facit. Regimur quidem a te, et subjecti tibi, sed quemadmodum legibus, suinus. Nam et illae cupiditates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et inter nos versantur. Emines, excellis, ut I honor, ut potestas, quæ super homines quidem , hominum sunt tamen. Ante te principes, fastidio nostri, et quodam æqualitatis metu, usum pedum amiserant. Illos ergo humeri cervicesque servorum super ora nostra ; te fama, te gloria, te civium pietas, te libertas, super ipsos principes vehunt ; te ad sidera tollit humus ista1 communis, et confusa principis vestigia.

XXV. Nec vereor, patres conscripti, ne longior videar, quum sit maxime optandum , ut ea, pro quibus aguntur principi gratiae, multa sint : quæ quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi ; quia fere sequitur, ut illa quidem de quibus taceas, tanta, quanta 2 sunt, esse videantur. Nisi vero leviter attingi placet locupletatas tribus, datumque congiarium populo, et datum totum, quum donativi partem milites accepissent. An mediocris animi est his potius repraesentare, quibus magis negari potest ? quanquam in hac quoque diversitate æqualitatis ratio servata est : aequati sunt enim populo milites, eo quod partem, sed priores ; populus militibus, quod posterior, sed totum-slatiin acce- 3 pit. Enimvero qua benignitate divisum est ! quantæque curæ tibi fuit ne quis expers liberalitatis tuæ fieret ! Datum est his qui post edictum tuum in locum erasorum subditi fuerant ; aequatique sunt ceteris illi etiam 4 quibus non erat promissum. Negotiis aliquis, valetudine alius, hic mari, ille fluminibus distinebatur : exspectatus2 est ; provisumque ne quis aeger, ne quis occupatus, ne quis denique longe fuisset : veniret quisque quum vel- 5 let, veniret quisque quum posset. Magnificum, Cæsar, i. Sic Giertg ct unus e regiis. Schcefer IUI—2. Schcpf. exspectatum.