Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/174

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Inde animi caligo, et magna oblivio rerum
Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipies, ut avunculus ille Neronis,
Cul totam tremuli frontem Caesonia pulli
Infudit. Quae non faciet quod principis uxor ?
Ardebant cuncta, et, fracta compage, ruebant
Non aliter quae fessicet Juno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinae
Boletus, siquidem unius praecordia pressit
Ille senis, tremulumque caput descendere jussit
In coelum, et longam manantia labra salivam.
Haec poscit ferrum atque ignes ; haec potio torquet ;
Haec lacerat mistos equitum cum sanguine patres.
Tanti partus equae ! tanti una benefica constat !

 
Oderunt natos de pellice : nemo repugnet,
Nemo vetet ; jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensae
Livida materno fervent adipata veneno.
Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa
Quae peperit ; timidus praegustet pocula pappas.
 

Fingimus haec, altum satira sumente cothurnum Sciilicet : et, finem egressi legemque priorutu,
Grande sophocleo carmen bacchamur hiatu,