Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/236

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
Tanquam prodiderim quidquid scio. Sumere ferrum
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat. Non contemnas aut despicias, quod
His opibus nunquam cara est annona veneni
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.


O Corydon, Corydon ! secretum divitis ullum 9
Esse putas ? Servi ut taceant, jumenta loquentur,
Et canis, et postes, et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen
E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat :
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet ; audiet et quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea ? Nec deerit qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis, taceant illi : sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Saufella bibebat,

Vivendum recte est, cum propter plurima, tunc his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum