Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce V

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

PIÈCE V.

Obligation, pour le paiement des dîmes de vignes dans la paroisse Saint-Germain.
— Avril 1209-1210. — (Vidimée en 1251.)

CYROGRAPHUM.

Willelmus, decanus ; Goslenus, cantor ; Symeon de Berou, canonicus Carnotensis, universis fidelibus Xpisti, tam futuris quam presentibus, ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino. Ad litis fugam et pacis custodiam universitati vestre notificare curamus litterisque presentibus aperire quod cum inter abbatem et capitulum Sancti Carauni Carnotensis, canonicos, ex una parte, et burgenses de Dordano, ex altera, coram nobis a fide apostolica judicibus delegatis, esset causa diutius agitata super decima vini ex omnibus vineis in parrochia Sancti Germani de Dordano constitutis ante non reddita, quam idem canonici jure petebant parrochiali. Tandem, mediantibus bonis viris, facta est compositio inter eos et pax amicabilis in hunc modum : Dicti burgenses et eorum heredes, de omnibus vincis plantatis in predicta parrochia, vel in futurum plantandis, reddent pro decima dictis canonicis annuatim, tempore vindemiarum, ad requisitionem canonicorum, de singulis arpentis quatuor sextarios vini pede pressi ad mensuram ejusdem loci que nunc est, sive crescat ibi tantum vini, sive non crescat, sed ad reddendum amplius non tenebuntur. Ubi autem minus arpento fuerit, de eo reddent pro quantitate ipsius juxta prenotatam rationem arpenti, ita tamen quod ex novis plantis pro decima nichil reddere tenebuntur ante quinquennium completum a tempore plantationis earum, sed ex tunc in posterum tenebuntur. Si autem canonici aliquos ex burgensibus suspectos haberent quod non redderent de tot arpentis aut tanto vinee quantum tenerent, ipsi canonici, si vellent, possent accipere super hoc juramentum a quolibet possessore tam futuro quam presenti, semel tantum in vita ipsius, nisi creverit aut decreverit in vinearum possessione. Quotiens enim creverit vel decreverit in vinearum possessione, tenebitur super hoc ad requisitionem canonicorum juramentum prestare arpentis secundum censum qui inde redditur computatis, et hac essent canonici probatione contenti. Quod ut ratum et inconcussum in posterum permaneat, ad petitionem utriusque partis, in testimonium et munimen hujus facti presentes inde notari fecimus et sigillorum nostrorum munimine muniri, factum istud auctoritate apostolica qua fungimur confirmantes. Actum anno incarnati Verbi Millesimo Ducentesimo Nono, mense Aprili. »

(Original en parchemin, avec trois lacs de soie verte, verte et rouge. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de l’abbaye de Saint-Chéron.)

P. 40.