Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce VI

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

PIÈCE VI.

Donation par l’évêque de Chartres de dîmes de vignes de Dourdan aux frères de Louye.
— Mars 1213-1214- n. s.

« R[aginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus… Ad universorum cognitionem transferri volumus nos, a Roberto de Willervilla et Agnete ipsius uxore, unanimiter vendentibus, comparasse omnes decimas tam minutas quam grossas, quas intra parrochias Dordani et Granchiarum possidebant ; Theobaldo, ipsius R. sororgio, a quo dictas feodaliter tenebat decimas ; Hugone de Marchesio, milite, principali domino illius feodi, venditionem istam fide interposita concedentibus et in perpetuum quitantibus omne jus suum feodale. Prefati similiter R. et A. ejus uxor decimarum venditores in manu nostra fidem fecerunt quod in predictas decimas a se venditas nichil in perpetuum reclamabunt, nobis concedentes ad nostrum libitum disponere de eisdem. Nos autem religionem fratrun de Loia, ordinis Grandis-Montis, attendentes, de assensu predictarum personarum, predictas decimas a nobis emptas ecclesie de Loia et dictis fratribus ibi Deo servientibus caritative donavimus ad usus faciendum eorumdem. Elemosinam nostram eis in perpetuum garantire promittentes, et eandem tam litteris presentibus quam sigilli nostri robore confirmantes. Actum anno Domini et Incarnationis Millesimo Ducentesimo XIIIo mense Martio. »

(Original en parchemin avec lacs de soie verte. — Archives d’Eure-et-Loir.)

P. 40.