Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce X

La bibliothèque libre.

PIÈCE X.
Compromis entre les abbayes de Saint-Chéron et de Clairefontaine au sujet des dîmes de Saint-Germain.
— Octobre 1219. —

« B… decanus, G… abbas Sancte Marie de Josaphat, et G… Foaille canonicus Carnotensis, omnibus presentem paginam inspecturis salutem in auctore salutis. Cum viri religiosi abbas et conventus Sancti Karauni Carnotensis, ex una parte, et abbas et conventus de Clarofonte, ex altera, coram venerabilibus viris… cantore et G., canonico parisiensibus ; item coram abbate et priore Sancti Dionisii, et priore de Strata auctoritate apostolica super quibusdam decimis et rebus aliis causas haberent : in nos fuit, sub pena quadraginta librarum parisiensium, de assensu et voluntate partium compromissum. Nos igitur, per confessiones partium et inspectionem privilegii de Clarofonte rei veritate plenius intellecta, abbati et conventui Sancti-Carauni Carnotensis adjudicavimus quintam partem magnarum decimarum de terris ab antiquo cultis in territorio quod dicitur de Biaurepère, in parrochia Sancti Germani de Dordano.

« Ipsos vero abbatem et conventum de Clarofonte condempnamus in decem sextarios soliginis pro eo quod ex inde perceperant, ut eos dictis abbati et conventui Sancti Carauni restituant et de cetero eos ibi decimam percipere permittant. Eisdem etiam canonicis Sancti Carauni adjudicavimus jus parrochiale in familia canonicorum de Clarofonte quam habent in domo sua, sita in parrochia Sancti Germani, que parrochia est canonicorum Sancti Carauni. Abbatem vero et conventum de Clarofonte absolvimus a petitione decimarum de novalibus, que propriis manibus aut sumptibus excolunt in eodem territorio. Item, eosdem absolvimus a petitione decimarum de nutrimentis suorum animalium. Decrevimus etiam ut si non propriis manibus aut sumptibus excolerent, canonici Sancti Carauni, ibidem decimas libere perciperent. Datum anno Domini Millesimo Ducentesimo Nonodecimo, mense octobri. »

(Original en parchemin, avec trois doubles attaches de sceaux. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint-Chéron.)

P. 42.