Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce IX

La bibliothèque libre.

PIÈCE IX.
Attribution de la dîme de vin des vignes des lépreux de Dourdan aux chanoines de Saint-Chéron.
— Janvier 1222. —

CYROGRAPHUM.

« Omnibus Xpisti fidelibus presentes litteras inspecturis, S… Carnotensis archidiaconus in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum contencio verteretur inter canonicos Sancti Carauni, ex una parte, et leprosos de Dordano, ex altera, super decimis vinearum leprosorum de Dordano ; habito bonorum virorum consilio, composita est in hune modum : quod leprosi de Dordano dabunt canonicis Sancti Carauni decimas omnium vinearum suarum, tam adquisitarum quam adquirendarum, eodem modo quo parrochiani de Dordano donant decimas de vineis suis, secundum formam compositionis habite inter canonicos et burgentes de Dordano super solutionem decime vini vinearum suarum in parrochia Sancti Germani de Dordano, excepto clauso super domum Sancti Lazari integre usque ad vineam que fuit Willelmi Born…, defuncti, et excepta vinea subter viam que erunt quite et libere a decimis dandis ; preter dimidium arpentum situm in dicta vinea subter viam, de quo dabunt decimam, sicut de aliis, canonicis memoratis. Quod ut ratum… etc. Datum anno Domini Millesimo Ducentesimo Vicesimo Secundo, mense Januario. »

(Original en parchemin, avec doubles attaches de sceaux. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint Chéron.)

P. 41.