100%.png

Documents et notes sur le Velay/10

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
◄  IX
XI  ►

X

Élection d’un évêque du Puy.


7 décembre 1485.

Nous avons déjà exposé dans quelles circonstances et de quelle manière fut élu, le 7 décembre 1485, le successeur de Jean de Bourbon. Nous prenons la liberté de renvoyer le lecteur au récit que nous avons fait de cette élection dans les Tablettes de la première année, pp. 41 et suiv.[1] Au moyen âge, le choix d’un évêque était partout un événement de premier ordre : en Velay, cet acte capital mettait en émoi les compétitions les plus ardentes. En effet, il ne s’agissait point seulement, dans les comices épiscopaux, de la mitre et de la crosse ; il y allait surtout de la suzeraineté temporelle du Velay et d’un pouvoir politique, administratif et judiciaire fort étendu. Notre diocèse était remué de fond en comble à chaque vacance du siège : on n’exagère point en disant que les divers modes d’élection de l’évêque influèrent puissamment sur nos destinées locales. Ce n’est point ici le lieu de revenir sur cette question, spécialement visée dans les Tablettes, I, pp. 216 et suiv., et VIII, 453 et suiv. Il suffit de retenir qu’après avoir été, du temps de la primitive église et jusqu’à la fin du XIIe siècle le privilège commun des fidèles, le droit de choisir l’évêque passa vers 1190 au chapitre des cathédrales, pour être dans la suite ravi aux chanoines par la couronne en vertu du célèbre concordat de 1516. Un procès-verbal d’élection avant 1516 est un titre d’autant plus précieux que nous ne possédions jusqu’ici aucune pièce de ce genre. Le diplôme qui suit nous vient, comme la composition de 1349, de notre digne et respectable historien, M. Mandet.


In Christi nomine et ad laudem et honorem Virginis Marie, matris ejus. Notum sit cunctis tam præsentibus quam futuris hoc præsens verum et publicum electionis instrumentum inspecturis, visuris, lecturis ac etiam audituris, quod anno salutifferæ Incarnationis ejusdem Domini millesimo quatercentesimo octuagesimo quinto, Indictione nona, die vero mercurii quæ fuit septima mensis decembris, Pontifficatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocentii papæ octavi anno secundo, serenissimoque principe domino nostro domino Karolo Dei gratia rege Francorum regnante : qua enim die superius intitulata apud claustrum civitatis Anicii et in domo capitulari almæ ecclesiæ Cathedralis Beatæ Mariæ Aniciensis capitulum appellata, hora tamen capitulari videlicet Tertiarum, de mane ejusdem diei ac in nostrum notariorum auctoritatibus apostolica, imperiali et regia publicorum et testium infrascriptorum quoad infrascripta peragenda audienda vocatorum et specialiter rogatorum presentia et audientia, presentes et personaliter constituti reverendi patres nobilesque ac egregii viri domini Johannes Perrini, legum doctor, abbas secularis Sancti Petri de Turre, Petrus Odini, utriusque juris doctor, abbas secularis Sancti Evodii in eadem ecclesia Aniciensi, Johannes de Cesaco, thesaurarius, Petrus Bouerii, forisdecanus minor, Anthonius de Folhosa, Gaspardus Maurini, Guillelmus de Lacu, Franciscus Aurerii, Petrus de Villanova, Yvo Seguini, Johannes Rocherii, Johannes Moricho, Claudius Coralhe, Michael Ayraud, Ludovicus de Sancto Marcello, Guillelmus de Monte Boysserio, christianissimi domini nostri Francorum regis consiliarius et prepositus ecclesie Claromontensis, Carolus Doulhac, Anthonius Ravayat, Bonitus Reynaud, Johannes de Beulenco, Anthonius Bruni, Petrus Civeyracii, Gabriel Frontalherii, Anthonius Civeyracii, Johannes Girard, Johannes Luquet et Michael de Castellanis, canonici antedicte ecclesie Aniciensis, in eadem domo capitulari citati et evocati litteratorie et per nuncium expressum ad diem, locum et horam, presentes et ibidem infra jamdictam domum capitularem insimul ad sonum campane et alias, ut moris est, congregati, auxilio prius Sancti Spiritus invocato et missa in illius laudem et honorem infra dictam ecclesiam celebrata, ut de ipsius Sancti Spiritus gratia et inspiratione illuminarentur et ut ad actus infrascriptos sanctius et dignius procedere valerent, ipsi jamque antedicti domini capitulantes et capitulum facientes et tenentes, ac asserentes se fore majorem et saniorem partem dominorum canonicorum dicti capituli, in quorum omnium ibidem ab (sic) stantium citatorum et evocatorum presentia et aliorum extra civitatem et diocesim Aniciensem existentium contumacia, quorum absentiæ suppleat divine majestatis præsentia, prenominatus reverendus pater et DD. Petrus Odini, abbas Sancti Evodii, primam vocem habens in dicto capitulo, verbaliter proposuit quod reverendus quondam in Christo pater et DD. Johannes de Bourbonio, vita episcopus Aniciensis, die secunda mensis predicti Decembris in loco et prioratu Sancti Regnaberti Lugdunensis diocesis, quod non sine mentis amaritudine retulit, nature solvens debitum, spiritum suo reddidit creatori, sicque ecclesia ipsa Aniciensis per ipsius domini Johannis de Bourbonio episcopi mortem sive decessum pastoris solatio est destituta et viduata, adjiciens quod longeva et diutius protellata presertim in ecclesiis Cathedralibus electio sit noxia, idcirco consentaneum erat pro juribus ecclesie conservandis ut dicti domini canonici ecclesie viduate de episcopo et pastore providerent. Antedicti domini vero canonici ipsi ecclesiæ, ut decens erat, providere cupientes, omnes et singulos dominos canonicos dicte ecclesie in presenti civitate et diocesi existentes citandos et evocandos fore decreverunt ad hujusmodi electionem canonice faciendam, celebratis prius solemnibus ipsius quondam domini episcopi exequiis. Quam citationem fieri voluerunt per venerabilem virum dominum Gabrielem Gosabaud alias Trabalhac, presbiterum, nuncium ad hoc specialiter depputatum, prout constat litteriis citatoriis ab eodem capitule emanatis quarum tenor dignoscitur esse talis : « In nomine Domini nostri Jeshu Christi et ad laudem et honorem gloriose virginie Marie. Noverint universi hoc presens citationis instrumentum inspecturi, visuri, lecturi ac etiam audituri quod nos Johannes Perrini, legum doctor, abbas Sancti Petri de Turre, Petrus Odini, etiam utriusque juris doctor, abbas Sancti Evodii in sancta Aniciensi ecclesia, Johannes de Cesaco, thesaurarius, Petrus Bouerii, forisdecanus minor, Anthonius Folhosa, Gaspardus Maurini, Guillelmus de Lacu, Franciscus Aurerii, Yvo Seguini, Johannes Rocherii, Johannes Moricho, Robertus de Pellis, Claudius Coralhe, Carolus Doulhac, Guillelmus de Monte-Boysserio, Ludovicus de Sancto Marcello, Jacobus Janquet, Nicholaus Ayraud, Anthonius Ravayat, Johannes de Beulenco, Bonitus Reynaud, Petrus de Villanova, Anthonius Civeyracii, Gabriel Fontanheris, Petrus Civeyracii, Johannes Girardi, Johannes Luqueti et Michael de Castellanis, tam licentiati quam baccalarii in decretis et legibus, canonici sancte Aniciensis ecclesie, insimul ad sonum campane congregati, capitulantes et capitulum facientes, ut moris est, animadvertentes et ad plenum informati quod recolende memorie dominus Johannes de Borbonio, quondam episcopus Aniciensis, die secunda mensis presentis decembris in loco et prioratu Sancti Regnaberti Lugdunensis diocesis, quod non sine grandi mentis amaritudine refferimus, nature solvens debitum, spiritum suo reddiderit creatori, nolentesque quod ecclesia nostre pastoris solatio sit destituta et diutius permaneat viduata, celebratis prius solemnibus, ut moris est, exequiis, diem Mercurii proximam, que erit septima dicti mensis decembris cum continuatione ac omni sequentium dierum prefixione ad futuri pontifficis in nostro capitule electionem celebrandam et alia omnia peragenda que ipsius electionis negocium contingere dignoscuntur (assignavimus).

Ut igitur nostre deliberationis ignorantiam nullue fratrum nostrorum, qui de jure aut consuetudine ad ipsam est electionem convocandus, pretendere possit, omnibus et singulis fratribus nostris canonicis in ipsa civitate aut diocesi Aniciensi consistentibus termini hujusmodi prefixionem, quam nobis et dictis confratribus nostris tenore presentium inthimamus, per venerabilem virum dominum Gabriellem Gozabaud presbiterum et ecclesiæ collegiatæ Sancti Evodii canonicum presentem ibidem et mandatum nostrum hujusmodi sponte suscipientem duximus exhabundanter intimandi eisdem, injungentes quathinus dicta die Mercurii mane hora Tertiarum capitulari, quam diem et horam cum omnibus diebus sequentibus, quousque ipsius electionis negotium fuerit integre expeditum, eisdem tenore harum nostrarum litterarum assignamus, ut ad ipsum Aniciense capitulum una nobiscumque de futuri electione pontifficis tractaturi veniant et in ipso electionis negocio modo debito expressuri, alioquin eis non spectatis nec ulterius etiam si predictus terminus prorogatus fuerit convocatis, in hujusmodi electionis negocio procedemus, eorum absentia non obstante. Ad istas autem litteras eisdem fratribus nostris et ipsorum quilibet prestandas et pariter exequendas juxta earumdem formam et tenorem antedictum dominum Gabriellem latorem ipsarum duximus depputandum, cujus relationi stabimus. Actum et datum in dicto capitulo die lune quinte mensis predicti decembris anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto, testibus presentibus venerabilibus viris dominis Gabrielle Dalzo, sescallo, Guigone de Chaneto, Pontio Grisa, habituatis in dicta ecclesia, ad premissa audienda vocatis et rogatis. In quorum testimonium presentibus duximus apponi dicte ecclesie sigillum.

Nomina dominorum evocandorum in civitate et diocesi Anicii residentium : et primo R. P. dominus Johannes Perrini, legum doctor, abbas Sancti Petri de Turre, R. P. dominus Petrus Odini, utriusque juris doctor, abbas Sancti Evodii, nobilis Johannes de Cesaco, thesaurarius, D. Petrus Boverii, licentiatus, forisdecanus minor, D. Anthonius de Folhosa, D. Gaspardus Maurini, D. Guillelmus de Lacu, D. Petrus de Villanovs, D. Franciscus Aurerii, D. Robertus de Pelles, D. Yvo Seguini, D. Johannes Rocherii, D. Claudius Coralhe, D. Nicholaus Ayraudi, D. Jacobus Janqueti, D. Johannes Morrichonis, D. Karolus Daulhac, D. Ludovicus de Sancto Marcello, D. Guillelmus de Monte Boysserio, D. Anthonius Ravayat, D. Bonitus Raynaudi, D. Gabriel Fronthalerii, D. Johannes de Beulenco, D. Anthonius Civeyracii, D. Anthonius Bruni, D. Petrus Civeyracii, Johannes Girardi, D. Michael de Castellanis, D. Johannes Luquet. Constat de premissis et presentium concessione. P. de Chalmellis et J. Albi. »

Quas si quidem litteras idem dominos Gabriel Gozabaud juxta earumdem seriem et tenorem exequtioni demandavit prout latius constat ejus relatione cujus tenor talis est : « Vobis reverendis in Christo patribus et dominis meis metuendissimis dominis canonicis ecclesie sancte Aniciensis reffero ac attestor ego Gabriel Gozabaud alias Trabalhat, presbiter civitatis Anicii, vester, si placet, humilis servitor, me anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto et die lune, que intitulabatur quinta mensis decembris, litteras vestras que presentibus alligantur cum quibus decet honore et reverentia recepisse et post illarum receptionem personaliter transportasse ad proprias personas dominorum canonicorum dicte ecclesie in civitate et diocesi Anisiensi[sic] residentium, videlicet reverendorum dominorum Petri Odini, abbatis Sancti Evodii, utriusque juris doctoris, Petri Boverii, licentiati, forisdecani minoris, Francisci Aurerii, in decretis licentiati, et Nicholai Ayraudi, in decretis baccalarii, canonicorum dicte ecclesie per me personaliter in domo capitulari allibate ecclesie repertorum, quibus et eorum cuilibet prefixionem termini electionis futuri episcopi et omnia alia que in dictis vestris litteris continentur inthimavi et nottificavi, eosdemque et eorum quemlibet citavi ad diem, locum et horam ac ad actus in dictis vestris litteris contentos, et alias hujusmodi vestras litteras exequtioni demandavi de puncto in punctum juxta ipsarum formam et tenorem et prout per easdem michi fieri mandatur ; postque dis tunc crastina intitulata sexta mensis predicti decembris, ego dictus Gozabaud exequtor continuando hujusmodi meam exequtionem in vim dictarum litterarum vestrarum, personaliter transportavi ad domicilia et proprias personas venerabilium virorum dominorum Anthonii Bruni, legum doctoris, Johannis de Beulenco, Johannis Girardi, Gaspardi Maurini, Johannis Rocherii, Johannis Luqueti, Anthonii de la Folhosa, Michaelis de Castellanis, Petri Civeyracii, Roberti de Pelles, Jacobi Janqueti, Ludovici de Sancto Marcello, Johannis de Cesaco, thesaurarii, Petri de Villanova, Gabriellis Frontallerii, Ivonis Seguini, Guillelmi de Monte Boysserio, Boniti Reynaudi, Claudii Coralhe, Guillelmi de Lacu, Karoli Daulhat, Anthonii Civeyracii et Anthonii Ravayati, tam licentiatorum quam baccalariorum in decretis et legibus, et reverendi patris DD. Johannis Perrini legum doctoris, abbatis Sancti Petri de Turre, dominique Johannis Morrichonis in decretis baccalarii etiam canonicorum illibate ecclesie personaliter repertorum, quibus pariter et eorum cuilibet inthimationem et adjornationem et alia premissa modo et forma predictis et latius in eisdem litteris contentis feci, qui, inquam, domini prenominati et eorum quilibet unus post alium michi responderunt quod se tenebant pro citatis et quod die, loco et hora assignatis interessent, et predicta vobis dominis meis predictis reffero fecisse, presentibus magistro Jacobo Servienti, clerico, Petro Chantaduc, serviente dicti capituli, testibus ad premissa audienda vocatis et rogatis, teste signeto meo manuali hic apposito, die et anno predictis, scilicet VI mensis predicti decembris anno millesimo IIIIc LXXXVo. G. Gozabaud. »

Adveniente vero predicita die Mercurii, que fuit septima ejusdem mensis et que dies ad ipsam electionem faciendam antedictis dominis canonicis prefixa extiterat, ipsis in capitulo antedicto existentibus hora predicta capitulari et ad sonum campane, de precepto dictorum dominorum capitulantium, per organum preffati domini Petri Odini in eodem capitulo vocem primam habentis, et post devotas et regulares admonitiones de juste, sancte et canonice in dicta electione procedendo per ipsum factas, in primis solemniter admonuit ut si qui in eodem capitulo essent excommunicationis vinculo innodati, irregulares, suspensi vel interdicti aut aliquo crimine convicti, vel qui de jure aut consuetudine ad electionem admitti non deberent, quod ab ipso capitulo recederent, et eos qui jus eligendi haberent promitterent eligere, protestando quod si secus (sic) a quoque indigno factum foret, quod vox ejus pro nulla haberetur nec ulli suffragium prestaret.

Quibus protestationibus premissis, preffatis dominis capitulantibus exposuit quod tres sunt forme eligendi a jure comprobate, scrutinii videlicet, compromissi et Spiritus Sancti, et quod inter se eligerent que forma eis magis placeret et in hac presenti electione insequi vellent. Qui siquidem domini capitulantes unanimiter et concorditer viam scrutinii ad ipsam electionem faciendam elegerunt, et ad id faciendum absque mora aut intervalle, habita prius inter eos matura deliberatione et tractatu et operante Spiritu Sancto, elegerunt tres scrutatores, videlicet reverendum patrem Dominum Petrum Odini, presbiterum, utriusque juris doctorem, in spiritualibus vicarium, sede vacante, abbatem sancti Evodii, D. Franciscum Aurerii, in decretis licentiatum, officialem, et R. P. dominum Guillelmum de Monte-Boysserio, regis consiliarium, ecclesie Claromentensis[sic] prepositum, ejusdem ecclesie canonicos, tanquam viros doctos et probos ibidem presentes, quibus dederunt potestatem omnimodam, confidentes de eorum scientia, idoneitate et providentia, scrutandi, publicandi et eligendi, aliaque faciendi que ad ipsam electionis formam canonicam spectare dignoscuntur, exacto prius ab eisdem juramento in talibus prestari solito.

Antedicti vero domini scrutatores potestatem sibi traditam acceptantes, ad unum angulum dicti capituli se traxerunt, associatis sibi nobis notariis et testibus infrascriptis, et ad scrutinium processerunt scrutando primo ad invicem vota sua, videlicet dicti domini Franciscus Aurerii et Guillelmus de Monte-Boysserio antedictum dominum Petrum Odini per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum et in anime sue periculum adjuraverunt ut secundum Deum ac secundum conscientiam suam justum in illum suum dirigeret votum, quem ipsi sancte Aniciensi ecclesie magis utilem et magis ydoneum repputaret ; ipse vero dominus Petrus taliter adjuratus consensit in R. P. dominum Petrum de Chalanconio, sancte sedis apostolice prothonotarium et ecclesie cathedralis Ruthenensis majorem archidiaconum, in modum sequentem dicendo : ego Petrus Odini presbiter et canonicus presentis ecclesie Aniciensis et in eadem abbas Sancti Evodii, consentio in R. P. dominum Petrum de Chalanconio, ipsumque nomino et eligo in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Deinde dicti domini Petrus Odini primus et Guillelmus de Monte Boysserio tertius scrutati sunt dominum Franciscum Aurerii, secundum scrutatorem electum, qui adjuratus modo predicto consensit in dominum Petrum de Chalanconio dicendo : ego Franciscus Aurerii, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Consequenter tertius scrutator, videlicet dictus dominus Guillelmus de Monte Boysserio, ab aliis duobus modo premisso adjuratus consensit in dominum Petrum de Chalanconio dicendo : ego Guillelmus de Monte Boysserio, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis.

Postea vero atque absque intervallo idem scrutatores processerunt ad scrutinium aliorum secrete et sigillatim, vocem cujuslibet exquirentes. Et in primis R. P. dominus Johannes Perrini, abbas Sancti Petri de Turre, canonicus Aniciensis, primus in ipso capitulo vocatus ab eisdem scrutatoribus et juxta formam premissam etiam adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes Perrini, presbiter, abbas secularis Sancti Petri de Turre et canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes de Cesaco, presbiter, thesaurarius et canonicus dicte ecclesie Aniciensis modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes de Cessaco, presbiter, thesaurarius et canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Petrus Boverii, presbiter, forisdecanus minor et canonicus dicte ecclesie Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Petrus Boverii presbiter, forisdecanus minor et canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis.

Item dominus Anthonius de Folhosa, presbiter, canonicus ecclesie Aniciensis, simili modo adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Anthonius de Folhosa, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Gaspardus Maurini, presbiter, simili modo adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Gaspardus Maurini, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominos de Lacu, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Guillelmus de Lacu, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Petrus de Villanova, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Petrus de Villanova, presbiter et canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis.

Item dominus Ivo Seguini, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Ivo Seguini, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes Rocherii, presbiter, canonicus Aniciensis, simili modo adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes Rocherii, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes Morrichonis, presbiter, canonicus Aniciensis, simili modo adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes Morrichonis, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Claudius Coralhe, presbiter, canonicus Aniciensis, simili modo adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Claudius Coralhe, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Michael Ayraud, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Michael Eyraud, presbiter, canonicus Anieiensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Ludovicus de Sancto Marcello, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Ludovicus de Sancto Marcello, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Karolus Daulhat, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Karolus Daulhat, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Anthonius Ravayat, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Anthonius Ravayat, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Bonitus Reynaudi, presbiter, canonicus Aniciensis, modo premisso adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Bonitus Reynaudi, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes de Beulenco, presbiter, canonicus Aniciensis, modo premisso adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes de Beulenco, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Anthonius Bruni, presbiter, canonicus Aniciensis, modo premisso adjuratus, cousensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Anthonius Bruni, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Petrus Civeyracii, presbiter, canonicus Aniciensis, modo premisso adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Petrus Civeyracii, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes Girardi, presbiter, canonicus Aniciensis, modo simili adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes Girardi, presbiter, canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Johannes Luqueti presbiter et canonicus Aniciensis, modo premisso adjuratus, concessit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Johannes Luqueti, presbiter et canonicus Aniciensis, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis. Item dominus Michael de Castellanis, subdiaconus Aniciensis, modo premisso adjuratus, consensit in dominum Petrum de Chalanconio in hunc modum : ego Michael de Castellanis, subdiaconus, nomino et eligo dominum Petrum de Chalanconio in episcopum et pastorem ecclesie Aniciensis.

Inquisitis itaque sigillatim et secreto voluntatibus singulorum et per nos infrascriptos tabelliones et notarios in scriptis redactis, quemadmodum superius continetur, ipsi domini scrutatores de loco ubi scrutinium fecerant ; recedentes, ad alios redierunt et mox in communi vota eadem publicaverunt. Quibus taliter publicatis, antedictus dominus Petrus Odini de mandato et precepto antedictorum dominorum capitulantium collationem fecit numeri ad numerum, zeli ad zelum, meriti ad meritum, quidquid tamen in unum videlicet dictum dominum Petrum de Chalanconio omnia eligentium vota directa fuissent, dixitque : « Venerandi patres et domini, quod nos sumus viginti quinque canonici presentes et vocem habentes in hac electione, qui omnes et singuli, nomino prorsus discrepante, sua desideria direxerunt in R. P. dominum Petrum de Chalanconio, sicut patet per scripturam duorum notariorum vota et consensum nostrum omnium continentem, per quam constat quod totum capitulum consensit in antedictum dominum Petrum de Chalanconio, propter ea de numero non est querendum cum nullus in voto ab altero discrepet, de merito vero antedicti domini nulla prorsus potest fieri dubitatio, cum sit optime meritus, cum sit in primis ex nobili et antique baronum prosapia et de legitimo matrimonio procreatus, in sacris ordinibus constitutus, ætatis legitimæ, eminentis scientiæ, natura prudens, moribus temperatus, vita castus, sobrius, pius, litteratus et in scripturarum sensibus cautus, sancte Sedis Apostolice propter sua merita prothonotarius ; quod vero zelus justus et sanctus in votis dominorum qui in eum consenserunt fuerit constat quia nec favore sanguinis nec carnalitatis animo neque motus precibus suum votum in eum quisque concessit, et qui in eum consenserunt sunt omnes viri graves, prudentes, modesti, qui nullo affectu inordinato moveri possent, propterque atque de numero neque de morito aut pariter de zelo dubitari potest. » Facta igitur antedicta collatione fuerunt singuli dicti canonici per preffatum dominum Petrum Odini requisiti si placeret eis quod eligeretur dictus dominus Petrus de Chalanconio in communi, cum in unm totius capituli consensus accesserit convictusque fuerit. Quibus consentientibus et volentibus, nemine prorsus discrepante, ipse dominus Petrus Odini de mandato ipsorum dominorum canonicorum eum elegit solemniter dicendo : « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Cum vacante sancta Aniciensi ecclesia per obitum quondam R. in Christo patris domini Johannis de Bourbonio, vocatis qui fuerant evocandi et presentibus, die septima presentis mensis decembris prefixa omnibus qui debuerunt, voluerunt et potuerunt interesse, placuit omnibus per formam scrutinii vacanti ecclesie providere, quod facto scrutinio juxta formam concilii generalis ac eo publicato et collatione habita diligenter repertum sit omnes et singulos dominos canonicos hujus sancte Aniciensis ecclesie in hac electione presentes direxisse vota sua in R. P. et DD. Petrum de Chalanconio, sancte Sedis Apostolice prothonotarium et Ruthenensis ecclesie majorem archidiaconum, virum utique providum et discretum, litterarum scientia, moribus et virtuosis artibus merito commendandum, in sacris ordinibus et ætate legitima constitutum, ex nobili genere ac de legitimo matrimonio procreatum, in spiritualibus et temporalibus plurimum circumspectum ; idcirco ego Petrus Odini, jurium doctor, hujus sancte Aniciensis ecclesie canonicus et abbas secularis Sancti Evodii in eadem, vice mea et totius capituli ac omnium jus in ipsa electione habentium et potestate michi a toto capitulo tradita et concessa, D. R. Petrum de Chalanconio, invocata Spiritus Sancti gratis, eligo in episcopum et pastorem hujus sancte Aniciensis ecclesie. »

Electionem tamen hujusmodi canonici omnes et singuli approbaverunt et cantando alta voce : Te Deum laudamus, ecclesiam et chorum solemniter ingressi sunt, et deinde venerandus dominus Anthonius Bruni, decretorum doctor et ejusdem ecclesie canonicus, electionem ipsam clero et populo solemniter et de mandato totius capituli publicavit.

Facta fuit hujusmodi electio et acta fuerunt hæc omnia supradicta anno et die ac in locis superius designatis, presentibus honorabilibus et venerabilibus viris dominis Gabrielle Dalzo, sescallo, Petro Lamy, Guigone de Chaneto, presbiteris, clericis et chorariis dicte Aniciensis ecclesie, testibus ad premissa videnda et audienda vocatis et rogatis, et me Petro de Chalmelis, civitatis Aniciensis oriundo, notario auctoritatibusque apostolica et regia publico, ac ipsius venerabilis capituli ecclesie predicte Anicii et dominorum predictorum ejusdem ecretario, qui in hujusmodi electione ac aliis premissis, dum sic ut premittitur agerentur et fuerint, una cum prenominatis testibus presens et personaliter interfui eaque fieri vidi et audivi, ac de eisdem omnibus hoc instrumentum publicum una cum venerabili viro domino Jeronimo Solage, clerico, etiam notario auctoritatibus apostolica et imperiali publico ac parochialis ecclesie Sancti Vincentii de Lantriaco diocesis Aniciensis curato, recepi et in hanc publicam formam redegi et feci. Cui exinde me manu et signo authentico precedenti quo dictis auctoritatibus utor subscripsi et signavi sub oppositione sigilli sacristie dicte ecclesie, requisitus et rogatus in testimonium omnium et singulorum premissorum ; et me Jeronimo Solage clerico ac curato ecclesie parochialis Sancti Vincentii de Lantriaco notario habitante civitatis Anicii auctoritatibus imperiali et apostolica publico, qui in hujusmodi electione ac aliis premissis dum sic ut premittitur agerenter et fierent una cum prenominatis teslibus presens et personaliter interfui, eaque fieri vidi et audivi, ac de eisdem hoc instrumentum publicum una cum viro honorabili magistro Petro de Chalmelis etiam notario auctoritatibus apostolica et regia publico recepi, cui exinde me manu et signo quo dictis auctoritatibus utor subscripsi et signavi sub appositione sigilli sacristie dicte ecclesie, requisitus et rogatus in testimonium omnium et singulorum premissorum. — Au dos : Election faicte par le Chapitre de la personne de messire Pierre de Chalencon pour évesque du Puy ; 1485, 7 décembre ; Lay. XI, cote 155.

(Copie authentique du commencement du XVIe siècle.)




  1. Voir également, sur cette élection, le Bulletin des Recherches historiques de la Société académique du Puy, 1859, pp. 33 et suiv., et l’Histoire du Velay, de M. Mandet, t. IV, 432 et suiv.