GENERATIO CONISECTIONUM 235^
que sumptum ducatur recta linea infinita, totam hanc rectam lineam esse in superficie conica, seu verticali.
Corollarium 2.
Si sumantur in superficie conica duo puncta, qua& recta linea jungantur, et ipsa in infinitum producta ad verticem perveniat, tota hœc superficiei conicae incumbit, seu verticalis erit ; si vero ad verticem non perveniat, nuUum erit punctum in recta praeter duo assumpta quod sit in superficie conica : tota vero linea erit partim intra, partim extra.
Corollarium 3.
Hinc patet 3 verticales non existere in eodem pia- no, eo quod tria puncta in peripheria circuli sumpta non possunt esse in eadem recta.
Corollarium 4.
Igiturplanum infinitum ubicumque positum ne- cessario occurret superficiei conicae ubicumque posi- tae ; quia ex tribus quibuscumque verticalibus una necessario occurret et huic piano ; hic autem con- cursus dicetur sectio coni, seu uno verbo coni- sectio.
Scholium,
Occurrere autem sex modis possunt planum et superficies conica. Vel enim planum occurret conicae
�� �