Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/43

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 27

«xercerer. Inclinavi tubum in scutella subjecta, sic ut ipse hydrargyro repleretur, et per os, quod inferius erat intra scutellam, quodque paululum elevavi usque ad superfi- ciem hydrargiri in scutella contenti, guttam aëris admisi, et statim idem os rursus in hydrargyrum immersi, ne plus aëris hauriret, quam par esset : ascendit ergo gutta aëris intra tubum, per médium hydrargyrum, quousque in summo illius nataret : tum tubum ad perpendicu- lum erexi ; et vacuum apparuit more solito ; hinc suppo- sito digito intra scutellae hydrargyrum, os tubi occlusi, et tubum, una cum hydrargyro, aëre, et vacuo abstuli, om- nia simul digito, et manu sustinens astque ostentans iis, qui astabant : hinc quam potui celerrime tubum inverti, ut digitus fieret superior : ac tune, velut in instanti ap- paruit vacuum versus meum digitum multo prius quam aëris gutta illuc ascencleret ; heec enim gutta, videntibus omnibus, sensim per hydrargyrum ascendit, et ad va- cuum superius pervenit, ut sic in inferiori parte tubi va- cuum relinqueretur hydrargyrum. Rursus autem celeri- ter tubum inverti, et statim, cadente hydrargyro in meum digitum non sine aliquo doloris sensu propter impetum, quamquam non al tus esset casus, vacuum in superiori parte tubi apparuit ; gutta autem aëris non nisi sensim eodem ascendit : Et sic factum est toties quoties ego tu- bum inverti : unde omnes exclamarunt, taie vacuum non esse aerem. Sed et idem ego cum gutta aquae : et idem rursus cum gutta aquae et gutta aëris expertus sum ; ac idem semper apparuit. Oportet autem ad hoc, tubum non admittere plus quam 6 digitos vacui ; aliàs hydrar- gyrum vel digitum laederet, vel tubum impetu frangeret ; quibus tamen periculis sublatis, poterit eligi tubus qui- cunque major, et elegantius evadet experimentum. Sed jam Rothomagum redeamus.

�� �