Post Aristotelicos non pauci, qui cæteris multo oculatiores sibi videbantur ; ex iis scilicet, qui cogitata sua, non minus quam nudam veritatem depereunt, ad hydrargyri naturam recurrentes, quam spiritibus abundare constat ; non cunctanter affirmarunt tale spatium in vertice tubi relictum veluti vacuum, non re vera vacuum esse, sed totum a spiritibus illis obtineri. Verum illi primo quidem iisdem rationibus quibus Aristotelici, et quidem jure, refellebantur : quippe quod ex majori aut minori copia hydrargiri, produci debuisset major aut minor copia spirituum ; præcipue in diversis tubis, diversæ latitudinis, et altitudinis ; sicque hydrargyrum in tubis quidem aliis, altius, in aliis autem humilius stare debuisset, nec servare æqualitatem illam pedum 2 et 724. Gum tamen illi obstinatius opinionem suam extollerent, ut jam eorum unus, quem[1] cæteri veluti ducem sequebantur[2], libellum 24 horarum spatio editum in lucem emississe, de mirabilibus Mercurii (sic enim hydrargyrum vocant) proprietatibus ; censuit Dnus de Paschal alia ratione eis occurrendum esse. Curavit igitur, duci ex Crystallo tubos 40 pedum, eosque malo alligari, et machinas instrui, ut jam dixi ; constitutoque die ac loco amplissimo in area officinæ Vitriariorum, invita vit omnes, ut adessent, mira conspecturi. Adfuerunt atque una cum illis Scriptor ille suis asseclis undique stipatus. Inierat autem privatim solertiss. D. de Pascal, calculum de aqua et vino cum
Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/44
Apparence
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
28
ŒUVRES