hydrargyro comparatis secundum gravitatem, ut inde debitam unicuique altitudinem eliceret, ad hoc ut in iis altitudinibus æquiponderarent : repereratque posita altitudine prædicta hydrargiri pedum 2 et 724, deberi aquæ pedes 3119 circiter : Vino autem pedes 3123 proxime. Itaque antequam quidquam sui propositi aperiret, interrogavit egregios illos sapientes, nec difficulter ab iis elicuit, majorem in vino quam in aqua spirituum copiam reperiri : ideoque fore, ut, si experimentum fieri posset in iis liquoribus (fieri autem posse satis aperte negabant) vinum plus spatii, quam aqua, relicturum esset in apice tubi, positis tubis ejusdem altitudinis. Hoc concesso, ostensus est eis malus jacens cum tubis alligatis : quibus, altero aqua, altero vino, repletis, et oribus occlusis, erectus est malus[1] ; et situlæ oribus ipsis tuborum admotæ, quarum altera vino, altera aqua plena erat, in quas immersa erant tuborum ora, tubis semper plenis remanentibus, donec ora eorum recluderentur : quibus apertis, statim ambo illi liquores in tubis contenti sic depressi sunt, ut postquam quiescerent, staret altitudo aquæ in suo tubo, supra superficiem alterius aquæ in situla subjecta contentæ, pedibus 3119 circiter. Vinum autem paulo altius, puta 3123 proxime, remanentibus tuborum reliquis partibus superioribus veluti va cuis, omnino sicuti in hydrargyro deprehensum erat. Rursus autem mutati sunt liquores in tubis, ut qui prius aqua is postea vino repleretur, et vicissim : nec ideo quidquam in experi-
- ↑ Le manuscrit donne malum qui n’a jamais signifié mât de navire. La faute est corrigée dans l’imprimé.