Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/48

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
32
ŒUVRES

illi hujusmodi materiæ existentiam firmis rationibus sta bilierint. Præsertim vero quia multis non difficilior videtur meri vacui, quam talis materiæ existentia, cujus necessitas aut usus in rerum natura nullus apparet.

Quidquid sit in eo jam fere omnes conveniunt, quod, nisi merum illud sit vacuum, at certe id eorum corporum vacuum est, de quibus in philosophia Peripatetica sermo habetur : puta Terræ, Aquæ, Aeris, Ignis, et Cœli : quodque in liquore, qui in observatione habetur, solius gravitatis, non autem alterius qualitatis habenda sit ratio.

Cæterum non omittendum est, factam fuisse ab eodem Dno de Paschal hydrargyri observationem in tubis recurvis, quod communiter syphones vocamus : quibus hydrargyro repletis, tum ita inversis, ut ambo orificia in hydrargyrum duabus scutellis contentum immergerentur, ventre syphonis in aëre extante versus superiorem partem : si quidem venter ille supra hydrargyrum scutellæ utriusque minus ascenderet quam pedibus 27/24 perpendiculariter sumptis ; essentque scutellæ cum suo hydrargyro, secundum eandem superficiem horizontalem, dispositæ, habita ratione superficiel superioris utriusque hydrargiri in scutellis contenti[1]: tune stabat immotum totum hydrargyrum tam in syphone, quam in scutellis contentum. Si vero altéra scutellarum altera altior esset : tune ab altiori hydrargyrum per tubum ascendebat, et in depressionem defluebat, donec vel totum exhauriretur, vel ambæ superficies hydrargyri in scutellis contenti, ad horizontem, in

  1. Par suite de la répétition des mots : scutellis contenti, cinq lignes ont été omises par le copiste, et le manuscrit continue immédiatement : in unam superficiem librarentur.