unam superficiem librarentur. At si venter siphonis supra utriusque scutellæ hydrargyrum altior esset quam pedibus 2724 perpend. tunc, quod minime expertis videbatur miraculum, ex utroque crure syphonis, hydrargyrum in scutellam suam eo usque recidebat, quousque remaneret altitude toties jam dicto pedum 2724 supra hydrargyrum utriusque scutellæ ; sive ipsum in utraque scutella in eodem plane horizontali staret, sive non ; Venter autem syphonis apparebat veluti vacuus inter duas partes hydrargyri hinc inde cruribus syphonis contentas : quo in statu cessabat omnis motus. Tandem si venter syphonis supra unius scutellæ hydrargyrum minus altus esset, alterius vero, vel æque altus, vel altior mensura prædicta : tunc, pro varia altitudinis differentia, variæ phases conspiciebantur, quas recensere nimis longum esset. Nec dubium fuit quin idem omnino in aqua, vel alio in quovis liquore fieret, si syphones debitæ altitudinis adhiberentur. Ne quis ego putet in posterum, aquam ex uno latere montis quantum vis alti, posse, superato montis vertice, syphonis firmissimi, beneficio deduci invallem opposito montis lateri subjacentem : hoc enim supra altitudinem pedum 31 fieri non potest. Neque etiam supra hanc altitudinem ascendet aqua in tubis illis, qui communiter puteis applicantur ad suggendam, et attolletidam aquam, si machina adhibita suggat tantum, non autem premat : nam premendo, poterit sane aqua altius pelli, si machina débite constructa sit, ac disposita.
[1]His animadversis, inter multas quaestiones duæ nobilis-
- ↑ Ce dernier paragraphe est consacré aux reflexions propres de