Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/324

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

308 ŒUVRES

cum aleae incertitudine jungendo, et quae contraria videntur conciliando, ab utraque nominationem suam accipiens, stupendurn hune titulum jure sibi arrogat : alex Geometria.

Non de Gnomoniâ loquor, nec de innumeris miscellaneis quae satis in promptu habeo ; veriim necparata, nec parari digna.

De vacuo quoque subliceo, quippe brevi typis mandandum, et non tantum vobis ut ista sed et cunctis proditurum : non tamen sine nutu vestro, quem si mereatur nihil metuendum : quod equi- dem aliquando alias expertus sum, maximo in ins- trumento illo Arithmetico quod timidus inveneram, et, vobis hortantibus exponens, agnovi approbatio- nis vestrae pondus.

Illi sunt Geometriae nostrae maturi fructus : feli- ces et immane lucrum facturi, si hos impertiendo quosdam ex vestris reportemus.

Datum Parisiis, i654.

B. Pascal.

�� �