546 ŒUVRES
ductorum ex continuis generalis resolutio praeces- serit.
Dato enim numéro, cujus radix cujusvis gradus quaeritur, verbi gratiâ quarti, quaeruntur quatuor numeri œquales quorum productus œquetur dato ; si ergo inveniantur ex praecedente trartatu quatuor continui quorum productus aequetur dato, quis non videt inventam esse radicem quaesitam, cum ea sit unus ex his quatuor continuis ? Minimus enim ex his quatuor, quater sumptus et toties multiplicatus, ma- nifeste minor est producto continuorum ; maximus verô ex his quatuor, quater sumptus ac toties multi- plicatus, manifeste major est producto continuorum; radix ergo quaesita unus ex illis est.
Verùm latet adhuc ipsâ in multitudine ; reliquum est igitur ut eligatur, et discernatur quis ex conti- nuis satisfaciat quaestioni.
Huic perquisitioni nondum forte satis incubui ; crudam tamen médita donem proferam, alias, si digna videatur, diligentius elaborandam.
�� �