Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/619

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

ADDITIONS ET CORRECTIONS C33

Numeri verô, i, 2,3, etc. qui rectae ZL divi- siones exponunt dicti sunt Radiées.

Gellulae igitur v. g. G, w, sont ejasdem seriei nempe tertiae.

Gellulae vero, w, p. sunt Corradicales , procedunt enim ab eadem radiée 4.

Gellulae autem quas eadem basis diagonaliter per- meat, v. g. M, F, dicuntur cellulae ejasdem basis : Quae verô sunt ejusdem basis et œqualiter ab ejus extremis remotae dicuntur Reciprocse, ut cellulae Q,N; sunt enim in eadem basi, nempe septimâ, et aequè ab extremis ejus remotae. Dicuntur autem reci- procse, quia exponens seriei unius est idem nume- rus ac radix alterius. Ipsa enim Q est sextae seriei, secundœ vero radicis ; altéra autem N, est secundae seriei, sextae vero radicis ; unde reciprocatio patet. Facillimum est autem ostendere cellulas quarum radiées et exponentes serierum reciprocè convertun- tur esse in eadem basi et aequaliter ab ejus extremis remotas.

Sic et facile demonstratur, cujuslibet cellulae, exponentem seriei plus radiée unitate minuta, aequari exponenti basis; v. g. cellula F, est in série 4, à radiée 3, et in basi 6, et contingit exponentem seriei 4, plus radiée 3 unitate minuta id est, 2, aequari exponenti basis 6.

Sic et in promptu est quamlibet basim tôt conti- nere cellulas quot sunt unitates in exponente ; v. g. hasis quarta, D B G X, quatuor constat cellulis, basis quinta, H E G R /x, quinque, etc. Quae omnia potiùs

�� �