Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/145

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 129

injuria. Secus si data sit pro sententia justa; quia censetur data coactè, metu sententiæ injustæ. Dixi Opere impleto, quia ante opus impletum, debet restitui, eo quod opus, propter quod datur, debet omitti. Vide infrà.... [p. 154].

n. 56. Dico Secundo, Verius etiam videtur, neque Jure positivo id necessariò restituendum. Ita D. Anton....

n. 59.... Accipere pretium ante maleficium patratum, est peccatum, similiter et dare. Ratio est, quia tune dare, est inducere ad maleficium, et accipere, est spondere et promittere maleficium ; nam sub tali conditione datur et accipitur. Verùm accipere post maleficium, non est peccatum, sicut nec dare; non enim tunc accipitur vel datur, quod maleficium placeat ; sed ratione laboris, sumptus, vel periculi suscepti ; vel ratione pacti onerosi et fidei obligatæ, quod fieri potest cum perfecta criminis detestatione, et animo nunquam committendi... [p. 151 sq.].

Dub. 9. Utrùm acceptum ob causam honestam, ad quam tamen obligaris, (v. 9. ut facias vel omittas, quod tenebaris facere vel omittere) debeat restitui.

... n. 64. Hinc sequitur Primò, Judicem teneri restituere id quod accepit, ut justam sententiam ferret : intellige, si datum est timoré injuriæ, aliàs non dandum : secùs, si instar muneris liberalis, ut majorem quàm solet, quámque tenetur, diligentiam in causa adhibeat... [p. 154]

Lib. II. cap. XX. De mutuo et usura. dub. 19. Quænam possimus ab usurariis titulo gratuito vel oneroso accipere 1.

....n. 168. Si res alienatur in fraudem creditorum.... Multi DD. in hoc casu docent, eum, qui aliquid accepit, teneri ad restitutionem, quia accepit in fraudem creditorum, ac proinde injustè.

______________________________________________________________

1. Dans la 7e Imposture, consacrée à la discussion de ces contrats, le P. Nouet rétablit lasuitedu passage cité dans la huitième Provinciales, et il ajoute : « Vous avez coupé tout cela d’un coup de dent. » La 3e note de Nicole est consacrée au contrat Mohatra; la 4e « de l’Usure » rappelle les décisions des conciles sur les prêts à intérêt.

2e série. II q