Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/146

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

130 ŒUVRES

Sed utendum est distinctione. Primò, Si non inducis illum ad donandum vel ad alienandum, sed ipse sponte tibi donat, vel vendit, aut emit, non teneris ad restitutionem in foro conscientiæ, etiamsi scias ipsum per hoc fieri impotentem ad solvendum. Ita Petrus Navarr.... Molina.....Nec obstat, quòd ille peccet donando, quatenus per hoc reddit se impotentem ad solvendum creditoribus : quia tu non es causa cur velit donare ; sed supposito quòd ipse sponte velit, tu acceptas, utens jure tuo. Nec enim vel justitia vel charitas postulat, ut negligas tuum incommodum, etiamsi inde per accidens sequatur alteri tantumdem damni [p. 148 sq.].

Ibid. cap. XXI. De emptione et venditione. dub. 16. Utrùm venditiones et emptiones reciprocæ ejusdem rei diverso pretio, quas Hispani vocant Baratas et Mohatras, sint licitæ.


n. 130. Quidam DD, existimant id esse injustum, et palliatam usuram, quando idem redimit, qui vendidit. Sed verius est non esse injustum...


n. 131. Adverte tamen, hunc modum contrahendi sæpè non carere culpa in mercatore, qui ex composito ita vendit, ut pretio infimo redimat. Nam Primò peccare potest contra charitatem ; ut si cogat miserum aliquem hominem emere merces, quibus non eget, magno illius dispendio ; cùm possit illi facilè, et absque suo incommodo mutuum dare. Secundò peccare potest præbendo malum exemplum ; nam contractus ille habet speciem mali, et suspicionem usuræ. Tertiò, seipsum et suos infamando. Non tamen tenetur ad restitutionem (ut inquit Navarrus) quod intellige non teneri ex justitiâ, sed fieri potest ut teneatur ex charitate; ut si alter sit pauper, et grave sit illi taie detrimentum, cùm enim ipse sit causa illius gravis incommodi, tenetur illud amovere ex charitate, si commodè potest. Cessante tamen paupertate alterius, non teneretur ; quia nec charitas, nec justitia illum obligat... [p. 144].


REGNAULT. — Praxis fori pœnitentialis .


T. I. lib X. De Restitutione.


178. Tertia régula. Omnino restituendum esse illud, quod