Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/148

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

132 ŒUVRES

Sot. Nav.Covarr. cum Molina.... Tenentur tamen reddere pretium Patrifamilias, viro, aut monasterio, eodem modo, quo si illud comparassent suis manibus, sed occulte ad vitandam infamiam ; quod si non fuisset solutum, restitutio facienda esset non ipsis fœminis, sed Patri, Viro, Monasterio, quando periculum esset, eas non tradituras pretium illis in casu, quo deberent [p. 152].



THOMAS SANCHEZ. — Opus morale in præcepta Decalogi .


Lib. II. c. 38. De tertia superstitionis specie, quas divinatio dicitur. n. 94. 95. 96: Qualiter divinantes et malefîci pretium divinationis, et maleficii restituere ? n. 96. Quòd si loquamur de pretio accepto... distinguendum est sic. Si nullam operam apposuit, ut arte diaboli id sciret astrologus ille, quod nullo alio pacto sciri potuit : sive effectus evenerit, sive non, tenetur pretium restituere danti. Quia nullam diligentiam adhibuit, sed casu effectus evenit aut non evenit.... Et quamvis consulens astrologum in ea re deliquerit, offerens pretium pro re turpi, verior sententia habet restituendum ipsi, donec per sententiam condemnetur, ut id pretium amittat. Si verò astrologus ille, vel divinator operam suam apposuit, et arte diaboli res ita evenit, non tenetur pretium restituere. Quia ipse suam operam etsi turpem apposuit ; et acceptum pro opere turpi, non est obnoxium restitutioni : juxta veriorem sententiam. Atque hæc omnia docent Navarra.... Manuel.... Salas.... Adduntque indistincte teneri pretium restituere quando res non ita evenit. Sed id non credo, quando ipse diligentiam adhibuit arte diaboli ad eum effectum necessariam. Sicut medicus quando juxta artis praecepta medicatus est, non tenetur pretium restituere, ægro pereunti. Quia ea diligentia à mago illo apposita, est pretio æstimabilis. Nec in hoc casu tenetur damna et expensas consulenti restituere: sed tantùm quando nullam operam impendit, aut ejus diabolicæ artis ignarus erat. Et ita limitandum est quod numéro praecedenti diximus. Quia quando operam suam impendit, non decepit. [p. 155 sq.].