Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/258

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

242 ŒUVRES

62. Teneor exponere, an violarim jejunium per esum carnium, aut per duplicem comestionem ? Respondet Granado in 5. part, contr. 7. tract, g. d. g. n. 22. sufficientem esse hujusmodi confessionem : Toties jejunium fregi, quia utraque fractio eidem virtuti temperantiæ opponitur [p. 253 sq.].

73. Tenetur quis aperire, an peccatum commissum sit post confessionem ultimam ? Non nisi ob aliquam circunstantiam mutantem speciem, aut constituentem hominem in proxima occasione peccandi; v. gr. rubore quis afficitur de aliquo crimine, potest generaliorem confessionem facere, et illud peccatum simul confiteri non explicando, an aliàs confessum sit; quia id parum variât confessarii judicium. Quid de pœnitentia graviori imponenda, si expressisset novum esse peccatum ? Poterit ipse pœnitens majorem sibi pœnam adaptare. Sanchez apud Bonacin. de sacr. d. 5. quæst. 5. seci. 2. p. 2. § 7. dif. 4. num. 5. [p. 252].

Tr. I. Ex. II. De legibus in particulari circa materiam Primi Mandati Decalogi de Diligendo Deo. Cap. IV. Praxis, ex Societatis Jesu Doctoribus circa materiam de diligendo Deo. p. 63.

21. Dixisti, præcepto charitatis teneri nos aliquando Deum actu elicito diligere : quoties, et quando tenemur ? Putat Vasquez I. 2. tom. 4. quæ st. 86. art. 2. sufficere, si diligamus in fine vitæ. Multa tempora alii assignant : quando suscipitur Baptismus : quando præceptum contritionis obligat: quando insigni Dei beneficio donamur : quando est causa subeundi Martyrii : quando restituendum est blasphemantibus, aut Dei honorem, et nomen contemnentibus : quando tenemur diligere proximum : singulis diebus festis. Has Palaus tom. I. tract. 6. d. I. part. 4. num. 3 et 4. impugnat meritò. Igitur meis hærendo Doctoribus assero in

______________________________________________________________

naturæ : tunc enim, quia malitia moralis in illis est ejusdem speciei, nihil est opus diversitatem declarare, ut v. g. si quis peccaverit in divinando, vel prolabendo in hæresim, satis est si dicat, Toties peccavi peccato divinationis : neque necesse est addere semel per pyromantiam, iterum per hydromantiam, ac demum per necromantiam. »