Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/259

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DIXIEME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 243

primis, teneri nos Deum diligere in articule mortis ; quia lege charitatis propriæ tenemur omnia damnationis vitare discrimina : et æternæ vitæ securitatem quærere, prout possumus ; idque satis per Dei amoris actum obtinemus. Hurtado de Mendoza, 2. 2. d. 174. sect. 6. § 27. Deinde paulo post rationis usum, quando quis jam advertit, et secum reputat rationes amandi Deum, cogitando de ejus bonitate, et beneficiis. Non ita tamen, ut statim peccemus, si habita Dei sufficienti notitia, eum non diligamus : hoc enim nimis grave esset ; sed quod seclusa omni ignorantia, et inadvertentia, non possimus sine gravi peccato banc dilectionem multò tempore differre, id est, ultra annum. Coninch d. 24. dub. 3. num.50. Scrupulis angor, utrum huic præcepto satis fecerim. Quando probabiliter, et positivè non memineris te omisisse, persuadere tibi potes, vel fecisse satis, vel inculpatè omisisse, et sic minimè peccasse. Petrus Hurtado 2 . 2. d. 172. sect. 5. § 24. Adhuc instat scrupulus, me huic tunc non satis fecisse præcepto. Hæresce Palao tom. I. tract. 6. d. I. part.

4. num. 2. asserenti probabiliter hoc præceptum post usum rationis non obligare. Tertiò asserit Hurtado de Mendoza 2.2. d. 74. sect. 6. § 36. adesse per annos singulos implendi hujus præcepti obligationem : imo remissius nobiscum agi, quod sæpius non petatur. At Coninch obligationem annuam judicans datam, putat hoc præceptum ad tres, vel quatuor annos non esse differendum. Quartò addit Hurtado citat. teneri nos Deum diligere per se, quando odii Dei tentatio urget [p. 269 sq.].

Tr. V. Ex. IV. Circa materiam de charitate ad Deum. Cap. I. De essentia, et Præceptis charitatis. p. 600.

8. Quonam tempore per se obligat præceptum charitatis ad Deum ? Mitto sententiam Azorii octo tempora assignantis, et Sanchez unicum. Sequor autem Henriquez tria ad præceptum hoc tempora præscribentem. Primum quidem est morale principium usus rationis. Secundum, mortis articulus. Tertium tempus vitæ intermedium saltem singulis quinquenniis. Addo ex Filliucio probabile esse non quin-