Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/93

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 77

n. 145 (p. 625). Possumne proximo malum corporale ad salutem animæ exoptare ? Potes, et mortem ob Reipublicæ bonum ; et hosti tibi alioqui valde nocituro mortem non odio, sed ad vitandum damnum tuum ; et de morte ejus gaudere, ob bonum inde secutum. Sic Saa ex Soto [p. 89].

Tr. VI. Ex. IV. De Immunitate Templorum. Cap. v. Praxis circa materiam de Templorum immunitate ex Societatis JESU Doctoribus.

n. 56. Reconciliatur quis inimico cum fidejussione de non occidendo, postea tamen illum occidit : fruiturne Ecclesiæ immunitate ? Affirmo, quia non dicendus absolutè proditoriè occidisse, nisi intercessisset arctior aliqua amicitia, simul comedendo, alloquendo, etc. unde poterat præsumi non obstante fidejussione adhuc odium durare [p. 94]-

AZOR. — Institutionum moralium, in quibus universæ quæstiones ad conscientiam rectè aut pravè factorum pertinentes breviter tractantur.... auctore Joanne Azorio, s. j... Lugduni, 1613. 3 vol. f°.

Tom. III. pars. III. lib. II c. I. qu. 16. p. 105 1. Decimosextò quæritur, An si invasor percutiat, verbi gratia alapa, vel fuste, vel verbere hominem alicujus notæ et honoris, ita ut ignominiosum sit illi, licitum sit occidere invasorem, ne alapa, vel fuste, vel verbere lædat. Duæ sunt opiniones : Prima asserentium, non licere occidere. Sic videtur sentire Major 4. dist. 15. q. 20. quia vita proximi pretiosior est nostro honore. Deinde, quia est inhumanum occidere alium, ne nos alapa, vel verbere, vel fuste percutiat. Opinio secunda est asserentium, id esse licitum, nimirum quando alapa, vel verbere, vel fuste percuti, esset valde homini percusso dedecorosum. Ita Sotus, Covarruvias, Navar. locis suprà citatis. Certè hoc videtur probabile, cum alio modo suum honorem defendere non potest. Aliter enim ex malitia hominum honor innocentis passim tolli posset [p. 97].

_____________________________________________________________

1. Jean Azor, jésuite espagnol, mort en 1603, professeur de philosophie et de théologie . — Escobar renvoyait à un passage voisin de celui-là.