Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/94

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

78 ŒUVRES

ibid. qu. 20. p. 106. Vigesimô quæritur, An sit licitum furem, qui bona mea rapuit, et secum deferens in equo meo fugit, sagitta occidere? Sylvester. verb. excommunicatio, § 6. vers. 9. dub. i. hæsitat, et tandem ait, hoc esse licitum. Sed Covarruvias ubi supra nu. 6. ait non esse licitum. Dico primo, Si in aliquem locum se jam recepit, non licet occidere, quia tune opera, et officio Judicis bona sunt recuperanda. Secundo, si bona sunt mihi necessaria vel ad vitam simpliciter, vel ad statum meum tuendum, dum adhuc ille fugit, licitum est occidere, quia hoc est tueri bona, et vitam, vel honorem, vel statum. Tertio, si bona non sunt magni momenti, tune non licet occidere, ut dixi superiùs [p. 102].


DIANA. — Resolutiones Morales .

PARS. V. tr. 13. resol. 89. ... Item si inimicus injustè est me vexaturus, ego possum desiderare, et orare, ut Deus eum è vivis tollat, si aliter inferenda mala vitari non possunt. Hucusque Hurtadus 1 [de Mendoza, de spe et charit. vol. 2., disp. 153. sect. 4. § 458.] ; sed hæc in praxi ratione nostræ depravatæ irascibilis non videntur consulenda [p. 89].

Pars V. tract. 14. res. 99. An in aliquo casu vir nobilis possit sine peccato acceptare duellum ?

Casum excogitavit, qui facilè potest evenire in praxim, doctus Hurtadus de Mendoza in 2. 2. to. 2. disp. 170. sect.13.

§ 106. ubi sic ait 2 : Pone hominem nobilem ab alio provocari ad duellum, qui si illud recuset, non censebitur illud recusasse propter legem Dei, sed propter timiditatem, quia non benè audit de observatione legis, quia se facilè projicit in alla peccata, vel certè alia causa censebitur timidus, et ab

_____________________________________________________________

1. La citation que Diana fait de Hurtado est exacte. — Pierre Hurtado de Mendoza, jésuite espagnol (1578-1651), professeur de philosophie et de théologie.

2. Ce passage de Hurtado était indiqué en 1643, par les Vérités Académiques, p. 124, et dans la Théologie Morale d’Arnauld, p. 13. n. IX.