Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/95

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 79

aliis despicietur, apud quos semper erit inglorius, ex quo non levia damna, et incommoda sequerentur. Est igitur quæstio utrùm in hoc casu possit provocatus exire in locum condictum, non cum absoluta voluntate pugnandi, sed cum conditionata si à provocatore priùs petatur injustè. Provocati autem absoluta voluntas est tueri opinionem viri fortis, et depellere infamiam timiditatis, quæ objecta per se sunt honesta, necessaria viro nobili ad degendam vitam decorè inter suos, præcipuè militi, qui ab exercitu censebitur esse gallina, et non vir ; media autem, quæ elegit ad hunc finem, sunt indifferentia ad bonum et malum ; nempe egredi in agrum, et in eo inambulare, quae media honestantur ab eo fine. Hæc absolutè vult provocatus. Pugnare autem non vult, sed si ab alio petatur injustè, vult sub ea conditione se inculpatè tueri armis, si alia ratione commodè non possit.

In bac occasione videtur provocatus minimè peccare, neque acceptare duellum, quia acceptatio duelli est voluntas deliberata, seu absoluta, qua iste homo caret. Item omnia, quæ vult absolutè, sunt licita ex se : finis item amatur licitè, quia nihil mali eligitur, neque ex parte finis, neque ex parte mediorum, quia hæc sunt egressus in agrum, et in eo inambulatio : quæ autem amantur conditionatè sunt etiam honesta ; amat enim sub conditione defensionem inculpatam per cædem aggressoris injusti, quando sit médium unicum ad propulsandam violentiam injustam.... Ergo non peccat eas exercens, quia neque ex parte illius est voluntas pugnandi, aut aggrediendi provocatorem, sed se præcisè defendendi........

Hæc omnia Hurtadus ubi supra, qui per alios §§ subsequentes usque ad 115. conatur hanc sententiam mordicus probare ; verùm in fine asserit hanc sententiam esse spéculative probabilem, practicè autem esse valde difficilem. Et tu ne deseras omnino communem sententiam [p. 90 sq. et 14e Pr.] 1.

______________________________________________________________

1. Pascal cite encore, infra p. 89, un texte de Gaspar Hurtado d’après Diana, p. 5. tr. 14. res. 99. Cette référence est inexacte. Nous