nione Scotistarum plurium, qui putant posse Deum dispendare
in aliquibus præceptis Decalogi. Probo minorem etiam,
videlicet esse probabile non peccare mortaliter, qui imponit
falsum testimonium alicui, ut suam justitiam et honorem
defendat : quia illud est probabile, quod asseritur à Viris
doctis probisque, et hæc doctrina habet pro se viginti aut
plures Viros magnos et doctos, qui si dicantur non sufficere,
vix ulla erit opinio probabilis in Theologià. Vide Gasparum
Hurtadum disp. 4. de reo, difficult. I., Dicastillum de Just. lib.
2. tract. 2. disp. 12. part. 4. dub. 2. n. 404., Dianam part,
9. tract. 8. resol. 43. p. 356. et nota obiter illum gravem
Religiosum cucullatum gymnopodam, cujus meminit Dicastillus
fuisse P. Quirogam, Patrum Capucinorum decus, qui
mihi testatus est se nunquam Dicastilli sententiam improbabilem
censuisse aut dixisse, sed quia in Gynicæo Imperatricis
à Comitissa N. tradebatur Virginibus nobilissimis et audacissimis,
quæ ut in similibus locis solet, illâ doctrinà abutebantur,
pronunciavit hanc esse doctrinam pernitiosam et
præcipuè inter fœminas, et maximè si sint ingeniosae et
audaces : et hanc ob causam curavisse, ut omnis illius doctrinæ
usus (erat enim abusus) ab Augustâ omnibus Pedissequis
inhiberetur [p. 190 sq.]¹.
DISCATILLO² . — De Justitia et jure ceterisque virtutibus
cardinalibus³ ( 1641 ).
Lib. 2. tract. 2. Disp. 12. n. 404. Referam controversiam,
inter me et virum quemdam gravem, Religiosum cucullatum,
______________________________________________________________
1. La première partie de cette citation a été fournie à Pascal par l'Extrait de quelques-unes des plus dangereuses propositions de la morale des nouveaux Casuistes publié par les curés de Paris en septembre 1656.
2. Jean de Dicastillo, jésuite napolitain (1585 1653), enseigna la théologie à Tolède, Murcie et Vienne.
3. N'ayant pas trouvé cet ouvrage, nous reproduisons la citation que donne Wendrock. Pascal a été conduit au livre de Dicastillo par Caramuel.
2e série. III. 12