Page:Œuvres de Blaise Pascal, VII.djvu/33

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DIX-HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 19

Synodus, quamvis ut non dissentire velint, eodem illo perseverantiae dono perficitur. Ergo etiam hîc tibi planè satisfaciamus necesse est. Tuae enim doctrinae sine exceptione subscribimus [p. 33].

p. 10. (Après avoir cité les passages où Jansénius condamne Calvin et le passage du ch. 21 allégué par Arnauld, cf. supra p. 16 le Cas proposé, il ajoute :)

Nec verò hoc uno loco, sed integris capitibus ex professo docet et inculcat, et in primis capite superiori [c. 20], ubi sic Thomistarum doctrina explanat, ut vix ulli Thomistae eam luculentiùs exposuerint. Dicimus igitur, inquit, liberum arbitrium quantumcunque vehementi atque efficaci gratiae delectatione praeventum atque determinatum ad faciendum bonum, adhuc tamen posse bonum non tantùm non facere, sed etiam malum. Verum est enim istud, non quidem in sensu composito, ut vulgo dici solet, sed in sensu diviso ; nimirum, quia eodem tempore, quo voluntatis arbitrium sub gratiae delectatione efficaciter eam movente positum est, imò quo etiam actum voluntatis bonum facit, est in eâdem voluntate potestas illud non faciendi, imò peccandi ; non quod cessatio ab actu quem tunc elicit, aut actuale peccatum cum gratiae delectantis in fluxu consistere possit, quod sensus compositus postularet ; sed quia cessandi et peccandi potestas cum eâdem gratiâ simul in eodem voluntatis arbitrio conjungi potest. Nam quamvis duo actus contrarii sint oppositi, et in eâdem voluntate simul esse non possint, potestates tamen ad opposita non sunt oppositae, nec sibi invicem, nec actibus oppositis, et in eodem simul subjecto sive agente, sive quiescente commorantur. Sic ergo voluntas quantumcunque gratiae suavitate capiatur, potest non agere id quo rapitur ; quia veram non agendi potentiam etiam sub gratiâ rapiente retinet; quamvis fieri nequeat; ut ipsa non actio cum gratiae operatione in eâdem simul voluntate copuletur1. Quin etiam Jansenius disertè asserit hanc esse mentem


1. Pascal prolonge la citation de Jansénius : Qua de re qui plura volet, auctores qui de physica praedeterminatione tractant consulendi sunt. Sic enim ille indifferentiam contradictionis atque contrarietatis,