Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/229

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTOIRE DE LA ROULETTE 213

et statim evulgavit, tam generalem illam ac latè pa- tentem, ut ad omnium curvarum tangentes pertineat. Motuum compositione methodus illa innititur.

Anno autem i638. J. deBeaugrand, cum illas de piano Trochoïdisdemonstrationescollegisset,quarum ad ipsum multa exemplaria pervenerant, itémque egregiam methodum Fermatii de maximis et mini- mis, utrumque ad Galileum misit, tacitis authorum nominibus ; ac sibi quidem illa nominatim non ad- scripsit : iis tamen usus est verbis, ut minijs attente legentibus, quô minus seistorum profiteretur autho- rem, solâ demum impeditus modestiâ videretur. Itaque ad rem paululiim interpolandam, mutatis no- minibus, Trochoïdem in Gycloïdem commutavit.

Non multô post Galileus et ipse de Beaugrand vitâ cesserunt. Successit Galileo Toricellius, nactusque est inter illius manuscripta, quae omnia ad ipsum delata erant, ista de Trochoïde sub Cycloïdis nomine problemata, ipsius de Beaugrand manu sic exarata quasi eorum author esset. Gognitâ ergo illius morte Toricellius, abolitam jam temporis spatio rei memo- riam ratus, ea omnia securé jam ad se transferri posse arbitratus est.

Itaque anno i6/i4- librumedidit, in quo excitatam de Trochoïde quaestionem Galileo tribuit, quae Mer- senno debebatur, sibi primam ejus dissolutionem arrogat, quam Robervallii esse certum erat : in quo sanè, ut candoris aliquid Toricellio defuit, sic et ali- quid felicitatis. Neque enim sine quorumdam risu exceptus est in Gallia, qui anno 16/14. hoc sibi asci-

�� �