Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/230

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

214 ŒUVRES

visset inventum, cujus parens in vivis constanter jam per octo annos Robervallius agnoscebatur, qui quod suum erat non modo compluribus testibus adhuc viventibus posset revincere, sed etiam excusis Typo teslimoniis, in quibus est quoddam scriptum G. Desargues anno 1640. Aug. mense Paris, editum : in quo nominatim habetur Trochoïdis pro- blemata Robervallii esse, methodum de maximis et minimis, Fermatii.

Ergo banc injuriam cum ipso Toricellio litteris expostulavit Robervallius ; ac severiùs etiam Mer- sennus, qui tôt ipsum argumentis omnigenisque testimoniis, etiam excusis, coarguit, ut veris victus Toricellius, hoc invento cedere illudque ad Rober- vallium transcribere coactus sit : quod literis propriâ manu scriptis praestitit, quae etiamnum asservantur.

Veriim, quia passim in manibus est Toricellii liber, contra ejus, ut ita loquar, recantatio paucis innotuit, Robervallio tam paru m de famâ sua extendendâ sol- licito ut nihil de ea recantatione emiserit in vulgus, multi inde in errorem, et ipsemet etiam inductus sum. Hinc factum est ut in prioribus scriptis ita sim de Trochoïde locutus, quasi eam princeps Toricellius invenerit. Quo errore cognito, faciendum duxi ut quod jure Robervallio debetur, hoc ipsi scripto res- tituerem.

Usus hoc infortunio Toricellius, ciim jam nec dimensionem spatiiCycloïdis, nec solidicircabasim, primus invenisse existimari posset ab iis quibus perspecta rei veritasesset, solidi circa axem Cycloïdis

�� �