Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/42

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

20

��LETTRE DE LALOUERE A FERMAT

Amplissimo Domino de FERMAT in Suprema Curia Tolosana Senatori.

Decem nunc dies sunt (senator integerrime) cum primùm legi à te inihi oblatam nobilissimi et doctis- simi Anonymi typis editam Epistolam^, quà à prœstantis- simis toto Orbe Geomelris postulat solutionem quarundam propositionwn circa Cycloidem ejiisque centra gravitatis. Ego, licet, meae tenuitatis mihi probe conscius, norim quàm longo post magnos illos viros intervallo in Geometrarum qualiumcumque numéro locum teneam ; quia taraen quid de quœsitis illis in mentem mihi veniret, promere à Te tune jussus sum, malui temeritatis quàm obsequii Tibi non prompte praestiti nomine accusari. En igitur quas circa problemata ejusmodi meditatus sum viginti omninô propositiones. Tu quem omnes Europae Mathematici mé- rité suspiciunt, si quid perperam scriptum sit, aut si quid

I . Parlant des lettres-circulaires de Pascal, Lalouère écrit dans le De Cycloïde (lY , p . i3i): Dies quobinse istœ litterse datse fuerint nullus anno- tatus exlat ; in confessa tanien est primas missas fuisse sub initium Junii; quod patet ex trium circiter inensium spatio ad inveniendam et in manus Domini de Carcavi ante Kalendas Octobris tradendam solutionem con- cesso sub fînem illarum. Alterse autem litterse. redditse nobis fuerunt cxeunte Julio, et jam priusquam redderentur mandaveramus Typogra- pho primum horum librorum, illeque suam in eo operam absolverat ; quapropter mirum esse non débet quod, cum Anonymus centra gravitatis absolute polliceri videretur in primis litteris, nos librum illum ediderimus, ut ad id quod pênes se habere non obscure innuebat adjungeremus unde quadraturam circuli absolveret.

�� �