Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/135

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

quatuor puneta X, N, D, R (fig. 76), que per rectas XR, RD, DN, NX conjungantur, et neutra oppositarum sit alteri æquidistans.

Ponatur jam factum esse, et descriptam parabolen XANDBR proposito satisfacientem. Concurrant productS XN, RD, in puncto V et, bifariam divisis XN, RD in punctis M et C, ducantur ad ipsas diametri MA, CB, occurrentes parabolk in punctis A et B, a quibus recta IAS, SB ipsis XV, VR ducantur equidistantes et concurrant in puncto S. Juncta AB bifariam dividatur in P et jungatur SP.

Fig. 76.

His ita constructis, patet, quum per verticem diametri MA ducatur IAS æquidistans applicatUe XN, rectam IAS tangere parabolen in A; probabitur similiter rectam SB tangere eamdem parabolen in B: ergo, per 17, III Apollonii erit

ut rectangulum XVN ad rectangulum RVD,
ita quadratum AS ad quadratum SB.

Datur autem ratio rectanguli XVN ad rectangulum RVD, quurn dentur quatuor puncta X, N, D, R: ergo datur ratio quadrati AS ad quadratum SB, ideoque rectse AS ad rectam SB. Datur autem angulus ASB, quia propter parallelas æquatur angulo XVR dato: ergo in triangulo ASB datur angulus ad verticem S et ratio laterum AS, SB, ideoque