Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/202

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Confidenter itaque sicut olim, ita et nunc pronuntiamus semper et legitimam, non autem fortuitam (ut quibusdam visum) [1], maximae et minimae disquisitionem hoc unico et generali contineri epitagmate:

Statuatur etc. (voir page 133, ligne 7, à page 134, ligne 6; comparer page 133, note 1)... innotescet.

Si qui adhuc supersunt qui methodum hanc nostram debitam sorti pronuntiant,

Hos cupiam similes tentando excudere sortes[2]

.

Qui hanc methodum non probaverit, ei proponitur:

Datis tribus punctis, quartum reperire, a quo si ducantur tres rectae ad data puncta, summa trium harum rectarum sit minima quantitas.

V.
AD METHODUM DE MAXIMA ET MINIMA APPENDIX
[3]

Quia plerumque in progressu quaestionum occurrunt asymmetriae, non dubitabit Analysta triplicatas aut ulterioris etiam, si libeat, gradius positiones usurpare: earum quippe beneficio multiplices et intricati ut plurimum vitabuntur ascensus. Hujusce artificii methodus ita procedit ut exempla infra scripta declarabunt.

Sit semicirculus cujus diameter AB (fig. 98) et in eam perpendicularis DC. Quaeritur maximum rectarum AC et CD aggregatum.

Diameter vocetur B; ponatur recta AC esse A: ergo

CD erit latus (B in A - A quad.).
  1. Allusion à la lettre de Descartes à Mersenne pour Fermat, du 18 janvier 1638: « Car premièrement la sienne [la règle de Fermat] est telle que, sans industrie et par hasard, on peut aisément tomber dans le chemin qu'il faut tenir pour la rencontrer. »
  2. Ce vers latin n'est tiré d'aucun classique; peut-etre est-il de Fermat lui-même.
  3. Morceau inédit, publié sur la copie d'Arbogast, qui porte la mention « d'après le manuscrit de Fermat ».