Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/621

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


translatione sancti Romani, convenient in unum in ecclesià Rothomagensi, in capellà sancti Johannis, in honore beati Romani, aliorum que predictorum sanctorum missam videlicet : « Sancti tui, Domine, benedicent te », ante Primam, devotè ac sollempniter celebrabunt.

Article 2.   Item, in principio cujus libet mensis, fratres ii, in dicta capellà, pro salute vivorum fratrum, missam videlicet : salus populi ; ac etiam fratres ei, circà medium cujus libet mensis, in dictâ capellà missam similiter celebrabunt pro fratrum requie defunctorum. Si quis verb predictorum fratrum non interfuerit predictis missiset earum qualibet, nisi absens fuerit extrà Rothomagum, vel infirmitate, vel alio justo impedimenta detineatur, duos denarios pro quolibet deffectu solvet procuratori fraternitatis predicte, ad opus fraternitatis ejusdem.

Article 3.   Item, omnes fratres qui divino intererunt cultui, quando in communi missas videlicet : sancti tui benedicent te, vel salus populi in predictà capellà contigerit celebrari, post evangelium lectum, unum denarium offerent ad manum sacerdotis, in honorem et reverentiam divine majestatis.

Article 4.   Ordinaverunt et predicti canonici quod ille dictorum fratrum qui dictam missam non intraverit ante quàm finiatur epistola, reputabitur pro absente, et duos denarios procuratori dicte fraternitatis, ob hoc, solvere teneatur.

Article 5.   Ceterùm, cùm aliquis. dictorum fratrum decesserit, ut ei cui communicaverunt vivo, communicant et defuncto, statuerunt predicti canonici ut quilibet fratrum, nisi infirmitate vel alio justo impedimento detineatur, vigilie, misse et sepulture defuncti fratris tenebitur interesse. Et frater qui presens non fuerit vigilie, et legitime non intraverit antequàm prima lectio finiatur, duos denarios, et, pro deffectu misse, alios duos denarios similiter procuratori fraternitatis solvere teneatur, ad opus commune fraternitatis ejusdem.

Article 6.   Voluerunt etiam predicti canonici quod in omnibus missis que cerebrabuntur in dictà capellà sancti Johannis, ratione fraternitatis predicte, pro defunctis, corpore fratris defuncti presente sive non, post evangelium lectum, offerat unusquisque ad manum sacerdotis nummatam panis, qui, missà finità, per procuratorem fraternitatis pauperibus erogentur. Si vero defunctus frater elegerit aut habuerit sepulturam suam in aliquà parochiali ecclesià in civitate Rothomagi, convenient omnes fratres ad domum defuncti fratris pro dicendà vigilià, et ad missam similiter ; ad quam missam denarium offeret unusquisque.

Article 7.   Voluerunt insuper dicti canonici et ordinaverunt quod in obitu cujus libet dictorum fratrum, invenient de proprietate dicte fraternitatis quatuor cereos, quem libet de dimidià librà, qui ardebunt antè corpus defuncti fratris in vigilià ctmissà que celabrabuntur pro illo defuncto ; et facient legi tria Psalteria a tribus clericis pro illo defuncto. Et si frater