Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/622

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


defunctus non habuerit de suo undè valeat sepeliri decenter, predicti procuratores, de bonis confratriae, ad eum sepeliendum, misericorditer necessaria ministrabunt.

Article 8.   Statuerunt etiam predicti canonici quod si aliquem fratrum contigerit peregrè proficisci, vel ultrà mare, vel Romam, vel ad sanctum Jacobum, vel alibi, et decesserit in viâ vel quœumque alio modo extra Rothomagum, missam fidelium pro ipsius animâ, infrà octo dies, à tempore notitie, in predictà capellà celebrabunt. Et si plures dictorum fratrum peregrinati fuerint ad aliquem predictorum locorum et decedant in viâ, non plus facient pro illis quàm facturi essent pro uno, quod dictum est supra.

Article 9.   Statuerunt etiam dicti canonici quod, in obitu cujus libet fratris, finito complectorio vel aliâ borâ, prout viderint expediri, facient vigiliam antè corpus et missam in capellà predictà, antè Primam, in crastino ; et tenebitur unusquisque sacerdos pro defuncto fratre vigiliam, commendationem et missam, ubicumque sibi placuerit, celebrare.

Article 10. Et quia impossibile est preces multorum minime exaudiri, statuerunt predicti canonici quod singuli sacerdotes, quando in fraternitatc recipientur, promittent bonà fide quod in omnibus missis suis, ubicumque eosdem divina celebrare contigerit, propriis orationibus orabunt tàm pro vivis fratribus quàm defunctis, ac etiam in secreto misse, memoriam pro eisdem facient specialem. Promissionem similem facient in receptione suà singuli tàm diaconi quàm subdiaconi, quàm citiùs eos contigerit ad sacerdotium promoveri, Dei gratiâ mediante.

Article 11.   Statuerunt etiam predicti minores canonici quod, in morte cujus libet canonicorum majorum ecclesie jam dicte, confratres dicte confratrie convenient ad dictam ecclesiam, antè primam missam, celebraturi pro ipsius anima, ad altare beati Petri, die quà tradetur corpus ecciesiastice sepulture.

Article 12.   Si quis vero dictorum fratrum, casu fortuito et non per factum proprium, ad tante devenerit infortunium paupertatis, qub d ad ejus sustentationem proprie non suppetant facultates, eidem fratri de bonis communibus fraternitatis subvenient, ità quod non egeat nec mendicare cogatur ; juxtà tamen facultates fraternitatis predicte, et secundùm quod fratribus procuratoribus ejusdem fraternitatis visum fuerit erpedire ; communicato tamen prias canonicorum predictorum consilio et assensu.

Article 13.   Item, quicumque fratrum in extremis laborans qui, concedente Domino, facultatem disponendi de rebus suis habuerit, amore cultùs divini et fraternitatis ac amicitie fraterne, ne fraternitas ejus modi detrimentum in temporalibus ullatenus patiatur de bonis suis, ad commune opus fraternitatis, secundùm quod facultates suppetent et Dominus inspirabit, si sibi placuerit, largiatur.

Article 14.   Item, ordinaverunt quod semel in anno omnes fratres sepedicte