Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/624

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


eis ad premissa auctoritatem prestantes, memorata statuta ab eis approbaremus et confirmaremus eisdem, ut ab omnibus de dictâ fraternitate de cetero inviolabiliter observentur. Nos vero attendentes quod premissa ad omnipotentis Dei laudem ejusque matris beate et gloriose virginis Marie, sancti Romani, aliorum que sanctorum Rothomagensis ecclesie patronorum gloriam et honorem, ad augmentationem cultûs divini cedere dinoscuntur, eis ad premissa eis auctoritatem et assensum prebemus, predicta statuta ab ipsis, ut superius dictum est, edita, auctoritate quà possumus confirmantes, eisdem canonicis et eorum successoribus, nichilominùs cùm sint initium fraternitatis predicte, ut possint memoratis statutis addere, et ab eis subtrahere, aliis tamen fratribus minimè requisitis quandocumque viderint expedire, facultatem liberam concedentes. In cujus rei testimonium, presenti scripto, ad petitionem dictorum canonicorum minorum et eorum instantiam, sigillum capituli nostri duximus apponendum. Dalum mense martio, anno Domini 1292.

______


SECONDS STATUTS de la confrérie de Saint-Romain, rédigés vers 1346, publiés ici, pour la première fois, d’après un vidimus de 1436.


Universis litteras presentes inspecturis. Officialis Rotbomagensis salutem in Domino Jesu Christo.

Inter ceteras petitiones, personis quibus libet offerendas, illas non immerito exauditionis majoris et velocioris gratiâ credimus esse dignas unarum concessio et exauditio ad laudem omnipotentis Dei, beate que gloriose virginis Marie matris ejus et omnium sanctorum ac sanctarum honorem cedere dignoscuntur, nec rogato seu roganti detrimentum inferunt, immo pociùs commodum et juvamen. Cùm igitur, pro ut nobis extitit relatum, et etiam intelleximus ex testimonio fide dignorum, qubd ad honorem et laudem Dei omnipotentis et beatissime beate virginis Marie matris ëjus, sancte que et individue Trinitatis ac omnium sanctorum et sanctarum, plures fide digni, zelo fidei ac devotionis accensi, ut ad finem optatum directo tramite valeant pervenire, incepissent et fecissent, conslituissent ac etiam ordinassent jam diù est, pro salute suarum omnium que fidelium animarum, quamdam confratriam singulis annis celebrandam, beatissimum confessorem Romanum sue societatis patronum et dominum eligentes ; ut ipse pro eisdem et aliis successoribus eorum confratribus et sororibus dicte confratrie et eamdem confratriam, futuribus temporibus, intrantibus et permanentibus in eâdem, velit intercedere ad Dominum Jesum