Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/623

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

confraternitatis convenient in unum ; et tune, tres procuratores de predictis fratribus eligentur, qui electi jurabunt quòd benè et fideliter, toto posse suo, et totà vi, negotium sibi commissum fideliter exequentur. Quorum officium, anni lapsu, expirabit ; in fine anni bonum compotum reddent super administratione sibi commissà ; electi autem ad hoc à predictis fratribus onus dicte administrationis non poterunt recusare, exceptis illis qui, anno present, procuratores l’uerunt.

Article 15.   Item, ipsi procuratores diligenter et fideliter notabunt absentias illorum qui ad servitium non intererunt, et signabunt per tabulas in quibus omnium fratrum nomina scripta erunt.

Article 16.   Item, nomina fratrum receptorum et recipiendorum in fraternitate predictâ scribentur successivè in libro fraternitatis, sub anno incarnationis Domini anni illius quo ingressi fuerunt confratriam antè dictam.

Article 17.   Item statuerunt, si aliquis dictorum fratrum ad aliqua loca diversa se transtulerit, sibi domicilium eligendo, semper remaneat frater eorum et denarium de oblatione pro quàlibet missà quâ non interfuerit predictis procuratoribus solvere teneatur, nisi expresse renunciaverit coràm procuratoribus memoratis, et licitum erit ei dicte fraternitati penitùs renuntiare, vel de eà, si voluerit, remanere. Si vero aliquis fratrum, pro suis negotiis expediendis ad aliqua loca se transtulerit, denarium tantùm modo de oblatione pro quàlibet missà quà absens fuerit, solvere tenebitur procuratoribus memoratis.

Article 18.   Item, statuerunt ut nullus in predictâ fraternitate recipiatur, nisi de consensu et assensu omnium canonicorum predictorum. Et tenebitur unusquisque, quando in dicta fraternitate recipietur, in memoriam sue receptionis, dare quinque solidos turonenses proprietati confratrie memorate.

Article 19.   Item ordinaverunt quod pecunia receptorum fratrum, oblationum et aliarum obventionum predicte fraternitatis, reponatur in communi pisside sub duabus clambiis quas habebunt duo procuratores ; et pissidem habebit tertius procurator.

Article 20.   Praetereà, voluerunt et ordinaverunt unanimiter, ut quicumque de bonis suis ad commune opus predicte fraternitatis misericorditer contulerint, participes sint omnium bonorum spiritualium que in dictà fraternitate, de caetero, facta erunt.

Article 21.   Ne vero, per aliquorum negligentiam vel aliàs, predictus cultus divinus, tractu temporis, omittatur, seu detrimentum, in aliquod, patiatur, promiserunt omnes et singuli predicti minores canonici institutores fraternitatis predicte, bonà fide, quod ipsi, pro posse suo, predictum cultum divinum continuabunt, et prefata statuta seu constitutiones suprà dictas, sine fraude, inviolabiliter observabunt. Consimilem autem promissionem omnes illi qui in dictà fraternitate recipientur in suà receptione facere tenebuntur.

Supplicaverunt nobis si quidem predicti minores canonici ut nos