Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/464

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

Mirifice delectatus sum non defuisse in Galliis, (sed quando illustris & inclita Galliorum Regio claris viris ferax non fuit ?) acres ingenio viros qui mecum sentiant difficillimis hisce praxeos medicæ temporibus, in quibus omnia speculationum & hypotheseon fluctibus agitata turbataque videmus, non ante cessaturam tempestatem, quàm Medici spretâ opinionum arrogantiâ & fastu, ad Hippocratem clavum tenentem & moderantem confugiant, & ab eodem naturæ voce loquente discant, quâ viâ progrediendum sit ut ad veritatis metam in Medicina, tandem perveniamus.

Elapso anno in Regiam Societatem Anglicanam adscriptus fui, ut vides ; nunc in Academiam Germanorum, quod ad te scribo propterea quod gratum id tibi fore consido. Hoc eodem tempore scripsi Epistolam ad amicissimum Antonium Albertum, de quâ illum moneas rogo. Vale Galliarum Ocelle, & Reipublicæ bono, saluti tuæ consulere non desinas.


Romæ. Pridie Idus Julias, 1699.