Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/173

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

comperisset istud ; respondit, sibi lucernam prædicere. Quòd dictum ipsius Milo risu secutus, grandem, inquit, istam lucernam Sibyllam pascimus, quæ cuncta cœli negotia, et solem ipsum de speculâ candelabri contuetur. Ad hæc ego subjiciens ; sunt, ajo, prima hujuscemodi divinationis experimenta : nec mirum. Licet modicum istum signiculum, et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius majoris et cœlestis ignis, velut sui parentis, quid esset editurus in ætheris vertice, divino præsagio et ipsum scire, et nobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldæus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emerendis edicit in vulgum : qui dies copulas nuptiales affirmet, qui fundamenta mœnium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui navigiis opportunus, mihi denique proventum hujus peregrinationis inquirenti, multa respondit, et oppidò mira, et satis varia. Nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam, et incredendam fabulam, et libros me facturum.