Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/179

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

soli omnium Chaldæus ille vera dixerit : sisque felix, et iter dextrum pergas.

Hæc Milone diutine sermocinante, tacitus ingemescebam : mihique non mediocriter succensebam, quòd ultrò inductâ serie importunarum fabularum, partem bonam vesperæ, ejusque gratissimum fructum amitterem. Et tandem denique devorato pudore, ad Milonem ajo : Ferat suam Diophanes ille fortunam, et spolia populorum rursùm conferat mari pariter ac terræ : mihi verò fatigationis hesternæ etiam nunc saucio, da veniam maturius concedam cubitum. Et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo : atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extrà limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat : et grabatulum meum assistit mensula, cœnæ totius honestas reliquias tolerans : et calicem bini, jàm infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes ; et lagena juxtà orificio cessim dehiscente patescens : facilis hauritu, prorsus gladiatoriæ veneris antecœnia.

Commodùm cubueram, et ecce Fotis