Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/253

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

si quid ad ea respondere vellem, jubebat incipere. At ego nihil tunc temporis ampliùs quàm flere poteram, non tàm mehercules truculentam accusationem intuens, quàm meam miseram conscientiam. Sed tamen oborta divinitus audacia, sic ad illa.

Nec ipse ignoro, quàm sit arduum, trinis civium corporibus expositis, eum qui cædis arguatur, quamvis vera dicat, et de facto confiteatur ultro, tamen multitudini tantæ quòd sit innocens, persuadere. Sed, si paulisper audientiam publicam mihi tribuerit humanitas, facilè vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustrà sustinere. Nàm, cùm à cœnâ me seriùs aliquanto reciperem, potulentus alioquin, quòd plane verum crimen meum non diffitebor, antè ipsas fores hospitii, ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto, video quosdam sævissimos latrones aditum tentantes, et domus januas cardinibus obtortis evellere gestientes ; claustrisque omnibus, quæ accuratissimè adfixa fuerant, violenter evulsis, secum jàm de inhabitantium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior,