Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/271

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ego tibi causa hujus molestiæ fui. Et cum dicto lorum quempiam sinu suo depromit, mihique porrigens, cape, inquit, oro te, de perfidâ muliere vindictam, immò verò licet majus quodvis supplicium sume. Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse. Dii mihi melius quàm ut mei causa vel tantillum scrupulum patiare. Ac si quid adversi tuum caput respicit, id omne protinus meo luatur sanguine. Sed quòd alterius rei causa facere jussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit injuriam.

Tunc ego familiaris curiositatis admonitus, factique causam delitescentem nudari gestiens, suscipio : Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandæ destinasti, priùs à me concisus atque laceratus interibit ipse, quàm tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, oro, quod tuum factum scævitas consecuta in meum convertit exitium ? Adjuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus, ac ne tibi quidem ipsi adseveranti posse credere, quòd tu quidquam in meam cogitaris perniciem. Porrò meditatus innoxios casus incertus, vel etiam adversus culpæ non potest adjicere.