Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/295

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

corporis mei considerans, non avem me, sed asinum video. Quærens de facto Fotidis, sed jàm humano gestu simul et voce privatus, quòd solum poteram, postrema dejecta labia, humidis tamen oculis obliquum respiciens, ad illam tacitus expostulabam.

Quæ ubi me primum talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis : et occisa sum misera, clamavit. Me trepidatio simul et festinatio fefellit, et pyxidum similitudo decepit. Sed benè, facilior quod reformationis hujus medela suppeditat. Nam rosis tantùm demorsicatis exibis asinum, statimque in meum Lucium postliminio redibis : atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, nec moram talem patereris vel noctis unius. Sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.

Sic illa mœrebat. Ego verò quamquam perfectus asinus, et pro Lucio jumentum, sensum tamen retinebam humanum. Diù