Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/347

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

attiguæ, quam dixerat illa, fortunas arbitraturus.

Quòd eum strenuè quidem, et satis improvide conantem, senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen, et inopinato pulsu nutantem ac pendulum, et in prospectu alioquin attonitum, præceps inegit. Qui præter altitudinem nimiam, super quemdam etiam vastissimum lapidem propè jacentem decidens, perfracta diffisaque crate costarum, rivos sanguinis vomens, primitùs narratis nobis quæ gesta sunt, non diù cruciatus, vitam evasit. Quem prioris exemplo sepulturæ traditum, bonum secutorem Lamacho dedimus.

Tunc orbitatis duplici plaga petiti, jàmque Thebanis conatibus abnuentes, plateas proximam conscendimus civitatem. Ibi fama celebrem quemdam nomine Democharem munus editurum gladiatorium deprehendimus, nam et genere primarius vir, et opibus pluribus, et liberalitate præcipuus, digno fortunæ suæ splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiæ, qui singulas species apparatus