Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/369

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Nec mora, cùm latrones ultrò anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam, vel omnino licet vilem laciniam ferentes, sed tantùm gladiis, totis manibus, immò factionis suæ cunctis viribus, unicam virginem filo liberali, et, ut matronatus ejus indicabat, summatem ejus regionis, puellam me hercules et asino tali concupiscendam, mœrentem, et crines cum veste suâ lacerantem, advehebant.

Eam simul intrà speluncam, verbis quæ dolebat minora facientes, sic alloquuntur : Tu quidem salutis et pudicitiæ secura, brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem. His et similibus blatteratis, nequidquam dolor sedatur puellæ. Quidni ? quæ, inter genua sua deposito capite, sine modo flebat.

At illi introvocatæ anui præcipiunt, assidens eam blando, quantum posset, solaretur alloquio : seque ad sectæ sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis aniculæ ser-