Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/433

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

lentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos ejus perfricans, fomentis olidis, et pannis sordidis, et fœtidis cataplasmatibus manus tàm delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem, sed medicæ laboriosam personam sustinens. Et tu quidem soror videris quàm patienti, vel potius servili, dicam enim liberè quod sentio, hæc perferas animo ; enim verò ego nequeo sustinere ulterius tàm beatam fortunam collapsam indignè. Recordare enim quàm superbè, quàm arroganter nobiscum egerit, et ipsâ jactatione immodicæ ostentationis, tumentem suum prodiderit animum : deque tantis divitiis exigua nobis invitas projecerit, confestimque præsentia nostra gravata, propelli, et efflari, exibilarique nos jusserit. Nec sum mulier, nec omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus dejecero. Ac si tibi etiam, ut par est, inacuit nostra contumelia ; consilium validum ambæ requiramus. Jàmque ista quæ ferimus, non parentibus nostris, ac ne ulli demonstremus alii : immò nec omninò quidquam de ejus salute norimus. Sat est, quòd ipse vidimus quæ vidisse pœnituit ; nedum ut genitoribus et omnibus populis tàm beatum ejus differamus præconium. Nec sunt enim beati, quorum divitias nemo novit ; sciet se non